Charter Document - 00510473

Charter Document - 00510473


Charter Number: 00510473
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos peruenerit hec scriptura Bonefacius miseracione diuina archiepiscopus Cantuar[] tocius Angl[] primas salutem in domino sempiternam Inter pacis et discordie tranquillitatis et dissensionis semitas quamdiu laboramus in uia positi libenter aduertimus quam dulce sapiat in pacis pulcritudine delectari quantumque amaritudinis afferat molesta dissensio Caritatis enim quam pax nutriuerat refrigerium abicit cogitaciones malas immittit cor impellit et eleuat ex hoc lites et iurgia suboriri contingit expense fiunt inutiles lites ex litibus oriuntur bona pauperum que presertim ecclesiastici viri multo pretio deberent redimere ut ipsis pauperibus que sua sunt redderent consumuntur Hiis igitur animum nostrum pulsantibus eum habentes pre oculis Jesum Christum qui ut pacem emeret sanguinem suum fudit pacem amplectimur ut ad pacis vinculum uerbo pariter et exemplo dissidencium animos inuitemus Ea propter cum inter nos ecclesie nostre Cantuar[] nomine ex parte una et religiosos uiros [] priorem et capitulum Wygorniensis ecclesie ex altera super iurisdictione et potestate episcopali in ciuitate et dioecesi Wygorn[] sede Wygorn[] vacante mota fuisset materia questionis et in domini [] legati presencia dum esset in partibus Anglicanus aliquantulum agitata tandemque ad examen curie Romane usque perducta non absque multis hinc inde laboribus et expensis demum inuitante pacis auctore domino mediantibus bonis uiris et amatoribus unitatis talis inter nos composicio interuenit Videlicet quod quocienscumque et quandocumque sedem Wygorn[] uacare contigerit [] prior et capitulum eiusdem loci uel subprior mortuo priore uel extra regnum absente quam primum comode poterunt vacacionem huiusmodi domino [] archiepiscopo Cantuar[] si in Anglia fuerit alioquin officiali curie Cantuar[] litteratorie intimabant Et statim idem dominus archiepiscopus uel eius officialis sine mora et difficultate quacumque [] priorem Wygorn[] qui pro tempore fuerit uel eiusdem loci subpriorem priore mortuo uel extra regnum absente donec prior redeat uel creetur et postmodum illum redeuntem uel creatum priorem irreuocabiliter et in solidum officialem suum creabit in ciuitate et dioecesi Wygorn[] toto tempore vacacionis illius quoad cognicionem causarum ad forum episcopale spectantium institucionem et destitucionem clericorum electionum examinacionem et confirmacionem ac infirmacionem earum dignitatum et beneficiorum liberam collacionem auctoritate concilii et alias racionabiliter faciendam custodiarum emendarum ac prouentuum percepcionem visitacionem correctionem synodi conuocacionem et celebracionem vicinorum episcoporum inuitacionem cum canonico cautele studio censuram ecclesiasticam et omnem penitus ordinariam iurisdictionem imperium et potestatem episcopalem que sine presencia episcopali poterunt exerceri per dictum priorem aut subpriorem et alios quos sibi in hiis duxerit subrogandos auctoritate curie Cantuar[] plene et integre exercendas Que omnia et singula ac ea qualitercunque contingencia dictus prior uel subprior per se et alios auctoritate predicta Wygorn[] sede vacante libere exercebit Interim autem ab inicio vacacionis huiusmodi usque ad recepcionem specialis commissionis predicte dictus prior uel subprior per se et alios quos sibi in hiis duxerit subrogandos auctoritate curie Cantuar[] ex uirtute presentis composicionis ne ciuitas et dioecesis Wygorn[] iudicis presencia careant premissa omnia et que ea contingere poterunt libere integre et plenarie exercebit Et prouentuum ac emolumentorum omnium exceptis procuracionibus quas in esculentis et posculentis percipiet tercia parte sibi pro laboribus et expensis retenta domino [] archiepiscopo Cant[] qui pro tempore fuerit administrationis sue per se uel per alium reddita ratione fideliter restituet duas partes Nos igitur composicionem huiusmodi ratam et gratam habentes eam pro nobis et successoribus nostris inperpetuum bona fide promittimus obseruare et contra eam per nos uel per alium nullo modo uenire In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Thenham die sabbati proxima post festum sancti Jacobi apostoli anno gratie millesimo cc sexagesimo octauo

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:











Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos peruenerit hec scripturaintitulatio-salutatio standard Bonefacius miseracione diuina archiepiscopus Cantuar[] tocius Angl[] primasintitulatio-salutatio particulars salutem in domino sempiternamintitulatio-salutatio standard Inter pacis et discordie tranquillitatis et dissensionis semitas quamdiu laboramus in uia positi libenter aduertimus quam dulce sapiat in pacis pulcritudine delectari quantumque amaritudinis afferat molesta dissensio Caritatis enim quam pax nutriuerat refrigerium abicit cogitaciones malas immittit cor impellit et eleuat ex hoc lites et iurgia suboriri contingit expense fiunt inutiles lites ex litibus oriuntur bona pauperum que presertim ecclesiastici viri multo pretio deberent redimere ut ipsis pauperibus que sua sunt redderent consumuntur Hiis igitur animum nostrum pulsantibus eum habentes pre oculis Jesum Christum qui ut pacem emeret sanguinem suum fudit pacem amplectimur ut ad pacis vinculum uerbo pariter et exemplo dissidencium animos inuitemusarenga Ea propter cum inter nos ecclesie nostre Cantuar[] nomine ex parte una et religiosos uiros [] priorem et capitulum Wygorniensis ecclesie ex altera super iurisdictione et potestate episcopali in ciuitate et dioecesi Wygorn[] sede Wygorn[] vacante mota fuisset materia questionis et in domini [] legati presencia dum esset in partibus Anglicanus aliquantulum agitata tandemque ad examen curie Romane usque perducta non absque multis hinc inde laboribus et expensis demum inuitante pacis auctore domino mediantibus bonis uiris et amatoribus unitatis talis inter nos composicio interuenit Videlicet quodnarration quocienscumque et quandocumque sedem Wygorn[] uacare contigerit [] prior et capitulum eiusdem loci uel subprior mortuo priore uel extra regnum absente quam primum comode poterunt vacacionem huiusmodi domino [] archiepiscopo Cantuar[] si in Anglia fuerit alioquin officiali curie Cantuar[] litteratorie intimabant Et statim idem dominus archiepiscopus uel eius officialis sine mora et difficultate quacumque [] priorem Wygorn[] qui pro tempore fuerit uel eiusdem loci subpriorem priore mortuo uel extra regnum absente donec prior redeat uel creetur et postmodum illum redeuntem uel creatum priorem irreuocabiliter et in solidum officialem suum creabit in ciuitate et dioecesi Wygorn[] toto tempore vacacionis illius quoad cognicionem causarum ad forum episcopale spectantium institucionem et destitucionem clericorum electionum examinacionem et confirmacionem ac infirmacionem earum dignitatum et beneficiorum liberam collacionem auctoritate concilii et alias racionabiliter faciendam custodiarum emendarum ac prouentuum percepcionem visitacionem correctionem synodi conuocacionem et celebracionem vicinorum episcoporum inuitacionem cum canonico cautele studio censuram ecclesiasticam et omnem penitus ordinariam iurisdictionem imperium et potestatem episcopalem que sine presencia episcopali poterunt exerceri per dictum priorem aut subpriorem et alios quos sibi in hiis duxerit subrogandos auctoritate curie Cantuar[] plene et integre exercendas Que omnia et singula ac ea qualitercunque contingencia dictus prior uel subprior per se et alios auctoritate predicta Wygorn[] sede vacante libere exercebit Interim autem ab inicio vacacionis huiusmodi usque ad recepcionem specialis commissionis predicte dictus prior uel subprior per se et alios quos sibi in hiis duxerit subrogandos auctoritate curie Cantuar[] ex uirtute presentis composicionis ne ciuitas et dioecesis Wygorn[] iudicis presencia careant premissa omnia et que ea contingere poterunt libere integre et plenarie exercebit Et prouentuum ac emolumentorum omnium exceptis procuracionibus quas in esculentis et posculentis percipiet tercia parte sibi pro laboribus et expensis retenta domino [] archiepiscopo Cant[] qui pro tempore fuerit administrationis sue per se uel per alium reddita ratione fideliter restituet duas partesclausulae Nos igitur composicionem huiusmodi ratam et gratam habentes eam pro nobis et successoribus nostris inperpetuum bona fide promittimus obseruare et contra eam per nos uel per alium nullo modo uenirepromise/oath clause In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem sigillum nostrum presentibus est appensumsealing clause standard Datum apuddate clause standard Thenham die sabbati proxima post festum sancti Jacobi apostolidate clause particulars anno gratiedate clause standard millesimo cc sexagesimo octauodate clause particulars

Names Markup:




Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos peruenerit hec scriptura Bonefacius miseracione diuina archiepiscopus Cantuar[] tocius Angl[] primasname salutem in domino sempiternam Inter pacis et discordie tranquillitatis et dissensionis semitas quamdiu laboramus in uia positi libenter aduertimus quam dulce sapiat in pacis pulcritudine delectari quantumque amaritudinis afferat molesta dissensio Caritatis enim quam pax nutriuerat refrigerium abicit cogitaciones malas immittit cor impellit et eleuat ex hoc lites et iurgia suboriri contingit expense fiunt inutiles lites ex litibus oriuntur bona pauperum que presertim ecclesiastici viri multo pretio deberent redimere ut ipsis pauperibus que sua sunt redderent consumuntur Hiis igitur animum nostrum pulsantibus eum habentes pre oculis Jesum Christum qui ut pacem emeret sanguinem suum fudit pacem amplectimur ut ad pacis vinculum uerbo pariter et exemplo dissidencium animos inuitemus Ea propter cum inter nos ecclesie nostre Cantuarname[] nomine ex parte una et religiosos uiros [] prioremname et capitulum Wygorniensis ecclesiename ex altera super iurisdictione et potestate episcopali in ciuitate et dioecesi Wygorn[] sede Wygorn[] vacante mota fuisset materia questionis et in domini [] legati presencia dum esset in partibus Anglicanus aliquantulum agitata tandemque ad examen curie Romane usque perducta non absque multis hinc inde laboribus et expensis demum inuitante pacis auctore domino mediantibus bonis uiris et amatoribus unitatis talis inter nos composicio interuenit Videlicet quod quocienscumque et quandocumque sedem Wygorn[] uacare contigerit [] priorname et capitulumname eiusdem loci uel subpriorname mortuo priorename uel extra regnum absente quam primum comode poterunt vacacionem huiusmodi domino [] archiepiscopo Cantuarname[] si in Anglia fuerit alioquin officiali curie Cantuar[] litteratorie intimabant Et statim idem dominus archiepiscopusname uel eius officialisname sine mora et difficultate quacumque [] priorem Wygornname[] qui pro tempore fuerit uel eiusdem loci subprioremname priorename mortuo uel extra regnum absente donec priorname redeat uel creetur et postmodum illum redeuntem uel creatum prioremname irreuocabiliter et in solidum officialem suum creabit in ciuitate et dioecesi Wygorn[] toto tempore vacacionis illius quoad cognicionem causarum ad forum episcopale spectantium institucionem et destitucionem clericorum electionum examinacionem et confirmacionem ac infirmacionem earum dignitatum et beneficiorum liberam collacionem auctoritate concilii et alias racionabiliter faciendam custodiarum emendarum ac prouentuum percepcionem visitacionem correctionem synodi conuocacionem et celebracionem vicinorum episcoporumname inuitacionem cum canonico cautele studio censuram ecclesiasticam et omnem penitus ordinariam iurisdictionem imperium et potestatem episcopalem que sine presencia episcopali poterunt exerceri per dictum prioremname aut subprioremname et alios quos sibi in hiis duxerit subrogandos auctoritate curie Cantuar[] plene et integre exercendas Que omnia et singula ac ea qualitercunque contingencia dictus priorname uel subpriorname per se et alios auctoritate predicta Wygorn[] sede vacante libere exercebit Interim autem ab inicio vacacionis huiusmodi usque ad recepcionem specialis commissionis predicte dictus priorname uel subpriorname per se et alios quos sibi in hiis duxerit subrogandos auctoritate curie Cantuar[] ex uirtute presentis composicionis ne ciuitas et dioecesis Wygorn[] iudicis presencia careant premissa omnia et que ea contingere poterunt libere integre et plenarie exercebit Et prouentuum ac emolumentorum omnium exceptis procuracionibus quas in esculentis et posculentis percipiet tercia parte sibi pro laboribus et expensis retenta domino [] archiepiscopo Cantname[] qui pro tempore fuerit administrationis sue per se uel per alium reddita ratione fideliter restituet duas partes Nos igitur composicionem huiusmodi ratam et gratam habentes eam pro nobis et successoribus nostris inperpetuum bona fide promittimus obseruare et contra eam per nos uel per alium nullo modo uenire In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Thenham die sabbati proxima post festum sancti Jacobi apostoli anno gratie millesimo cc sexagesimo octauodate