Charter Document - 00510472
Charter Number: | 00510472 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Restitution |
Date: | 1248 - 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Bellocampo de Elmeleya recognoui et reddidi deo et beate Marie et priori et conuentui Wygorn[] totum illud solum cum pertinenciis in Breodon[] de quo contencio fuit inter me et ipsos in curia domini regis coram justic[] tunc tempore itinerantibus apud Wygorn[] scilicet domino Rogero de Thurkelbi Gileberto de Preston magistro Symone de Walton[] et domino Johanne de Cobeham anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo tercio saluo michi et heredibus meis et hominibus meis de Elmeleya et Cridesho communa herbagii in eodem solo et saluo hoc quod ego et heredes mei possimus capere petram in quarreris in eodem solo quocienscunque uoluerimus sine aliquo impedimento Preterea concessi per conuencionem pro me et heredibus meis predictis priori et conuentui quod ipsi habeant et capiant plenarie totum seruicium de terra Clementis Thorekil et heredum suorum quam idem Clemens quondam tenuit de predicto priore in manerio suo de Nethertone ut in homagiis seruiciis redditibus releuiis sectis curie et omnibus aliis rebus de predicta terra pertinentibus sine aliqua contradiccione uel impedimento mei uel heredum meorum Concessi etiam quod si aliqua seruicia a retro fuerint prefatis priori et conuentui de seruiciis predictis quod idem prior et conuentus sine contradicione mei uel heredum meorum plenam habeant potestatem distringendi predictum tenementum usque ad plenam solucionem seruiciorum eis a retro existencium et ad satisfaccionem dampnorum si qua eis acciderint pro detencione predictorum seruiciorum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo Muscegros de Wullafeshull[] Roberto de Penedok Johanne le Poer de Norton[] Mauricio de Thordon[] Willelmo de Fekeham Rogero de la Hyde Hugone de Walecot[] Thoma le Stoh et multis aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Bellocampo de Elmeleyaname recognoui et reddidi deo et beate Marie et prioriname et conuentui Wygornname[] totum illud solum cum pertinenciis in Breodon[] de quo contencio fuit inter me et ipsos in curia domini regis coram justicname[] tunc tempore itinerantibus apud Wygorn[] scilicet domino Rogero de Thurkelbiname Gileberto de Preston magistroname Symone de Waltonname[] et domino Johanne de Cobehamname anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo tercio saluo michi et heredibus meis et hominibus meis de Elmeleya et Cridesho communa herbagii in eodem solo et saluo hoc quod ego et heredes mei possimus capere petram in quarreris in eodem solo quocienscunque uoluerimus sine aliquo impedimento Preterea concessi per conuencionem pro me et heredibus meis predictis prioriname et conuentuiname quod ipsi habeant et capiant plenarie totum seruicium de terra Clementis Thorekilname et heredum suorum quam idem Clemensname quondam tenuit de predicto priorename in manerio suo de Nethertone ut in homagiis seruiciis redditibus releuiis sectis curie et omnibus aliis rebus de predicta terra pertinentibus sine aliqua contradiccione uel impedimento mei uel heredum meorum Concessi etiam quod si aliqua seruicia a retro fuerint prefatis prioriname et conuentuiname de seruiciis predictis quod idem priorname et conuentusname sine contradicione mei uel heredum meorum plenam habeant potestatem distringendi predictum tenementum usque ad plenam solucionem seruiciorum eis a retro existencium et ad satisfaccionem dampnorum si qua eis acciderint pro detencione predictorum seruiciorum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo Muscegros de Wullafeshullname[] Roberto de Penedokname Johanne le Poer de Nortonname[] Mauricio de Thordonname[] Willelmo de Fekehamname Rogero de la Hydename Hugone de Walecotname[] Thoma le Stohname et multis aliis