Charter Document - 00510462

Charter Document - 00510462


Charter Number: 00510462
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1258
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl secundo coram Roberto de Briwes et Nicholao de Hanlo iustic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Hugonem de Kent querentem et Nicholaum de Bedefeud et Feliciam uxorem eius deforciantes de uno mesuagio duabus virgatis terre et dimidia cum pertinentiis in Kanterton[] unde placitum conuencionis sumonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Nicholaus et Felicia recognouerunt predictum tenementum cum pertinentiis esse ius Hugonis[] ut illud quod idem Hugo habet de dono predictorum Nicholai et Felicie et illud remisit et quietum clamauit de se et heredibus ipsius Felicie predicto Hugoni et heredibus ipsius in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamatione fine et concordia idem Hugo ad instantiam predictorum Nicholai et Felicie concessit Thome priori beate Marie Wygorn[] et ecclesie sue Wygorn[] predictum tenementum cum pertinentiis habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de capitalibus dominis feodi illius inperpetuum faciendo inde omnia seruicia que ad illud tenementum pertinent Et preterea predictus Hugo dedit predictis Nicholao et Felicie triginta solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl secundodate coram Roberto de Briwesname et Nicholao de Hanlo iusticname[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Hugonem de Kentname querentem et Nicholaum de Bedefeudname et Feliciam uxoremname eius deforciantes de uno mesuagio duabus virgatis terre et dimidia cum pertinentiis in Kanterton[] unde placitum conuencionis sumonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Nicholausname et Felicianame recognouerunt predictum tenementum cum pertinentiis esse ius Hugonisname[] ut illud quod idem Hugoname habet de dono predictorum Nicholainame et Feliciename et illud remisit et quietum clamauit de se et heredibus ipsius Feliciename predicto Hugoniname et heredibus ipsius in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamatione fine et concordia idem Hugoname ad instantiam predictorum Nicholainame et Feliciename concessit Thome priori beate Marie Wygornname[] et ecclesie sue Wygornname[] predictum tenementum cum pertinentiis habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de capitalibus dominis feodi illius inperpetuum faciendo inde omnia seruicia que ad illud tenementum pertinent Et preterea predictus Hugoname dedit predictis Nicholaoname et Feliciename triginta solidos sterlingorum