Charter Document - 00510390
Charter Number: | 00510390 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis w[alterus] diuina miseratione Wigorn[] ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Cum ex offitii nostri debito pauperum et peregrinorum indigentie prospicere et eisdem affectione paterna subuenire teneamur attendentes magnam pauperum et peregrinorum confluentiam apud Wigorn[] ut dicti pauperes nostram gratiam sibi sentiant fructuosam de consensu et voluntate conuentus Wigorn[] ecclesie tres marcas ad usus dictorum indigentium elemosinario Wigorn[] quicunque pro tempore fuerit de ecclesia de Ycumbe cuius patronatus ad dictum conuentus pertinere dinoscitur per manus rectoris dicte ecclesie singulis annis in perpetuum nomine perpetui benefitii percipiendas dedimus et auctoritate pontificali confirmauimus Ita tamen quod in dictis tribus marcis dimidia marca quam elemosinarius Wigorn[] ab eadem ecclesia percipere consueuit computetur De dictis vero tribus marcis Adam de Icumbe percipiet annuatim duas marcas et dimidiam per manum elemosinarii quamdiu vixerit et post ipsius decessum dictus elemosinarius dictas tres marcas integre percipiet ut in usus dictorum pauperum conuertantur In cuius rei testimonium hoc presens scriptum et sigilli nostri munimine duximus roborandum Dat[] apud Cyrencestr[] nono kal Decembris pontificatus nostri anno tercio
Markups
Names Markup:
Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis w[alterus] diuina miseratione Wigorn[] ecclesie ministername humilis salutem in domino sempiternam Cum ex offitii nostri debito pauperum et peregrinorum indigentie prospicere et eisdem affectione paterna subuenire teneamur attendentes magnam pauperum et peregrinorum confluentiam apud Wigorn[] ut dicti pauperes nostram gratiam sibi sentiant fructuosam de consensu et voluntate conuentus Wigorn[] ecclesiename tres marcas ad usus dictorum indigentium elemosinario Wigornname[] quicunque pro tempore fuerit de ecclesia de Ycumbe cuius patronatus ad dictum conuentus pertinere dinoscitur per manus rectoris dicte ecclesiename singulis annis in perpetuum nomine perpetui benefitii percipiendas dedimus et auctoritate pontificali confirmauimus Ita tamen quod in dictis tribus marcis dimidia marca quam elemosinarius Wigornname[] ab eadem ecclesia percipere consueuit computetur De dictis vero tribus marcis Adam de Icumbe percipiet annuatim duas marcas et dimidiam per manum elemosinariiname quamdiu vixerit et post ipsius decessum dictus elemosinariusname dictas tres marcas integre percipiet ut in usus dictorum pauperum conuertantur In cuius rei testimonium hoc presens scriptum et sigilli nostri munimine duximus roborandum Dat[] apud Cyrencestr[] nono kal Decembris pontificatus nostri anno tercio