Charter Document - 00510336
Charter Number: | 00510336 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1223 - 1224 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de Abetot consensu heredum meorum dedi et concessi et assignaui deo et beate Marie et priori et conuentui Wigorn[] in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum homagium et seruicium Henrici filii mei et annuum redditum duorum solidorum sterlingorum percipiendorum ad duos terminos scilicet in festo Annuntiationis beate Marie duodecim denarii et in festo sancti Michaelis duodecim denarii pro omni seruicio consuetudine et demanda per manus ipsius et heredum et assignatorum suorum ita libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et quietius percepi potest Scilicet de terris et redditibus quos dedi eidem Henrico in uilla de Lawern[] et in uilla de Hindelep[] pro homagio et seruicio suo sicut carta mea quam ei de predictis feci testatur Et ego et heredes mei omnia predicta memoratis priori et conuentui contra omnes homines et feminas warantizabimus Si uero dictus Henricus uel heredes uel assignati sui defecerint in solutione dicti redditus ad prefatos terminos volo et concedo pro me et heredibus meis ut prefati prior et conuentus possint namiare et distringere dictas terras donec eis plene fuerit satisfactum Ut autem hec omnia perpetue firmitatis robur optineant ea presenti scripto et sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus domino Waltero de Bellocampo domino Hugone Poer tunc uicecomite Wigorn[] []
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de Abetotname consensu heredumname meorum dedi et concessi et assignaui deo et beate Marie et prioriname et conuentui Wigornname[] in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum homagium et seruicium Henrici filiiname mei et annuum redditum duorum solidorum sterlingorum percipiendorum ad duos terminos scilicet in festo Annuntiationis beate Marie duodecim denarii et in festo sancti Michaelis duodecim denarii pro omni seruicio consuetudine et demanda per manus ipsius et heredumname et assignatorum suorum ita libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et quietius percepi potest Scilicet de terris et redditibus quos dedi eidem Henriconame in uilla de Lawern[] et in uilla de Hindelep[] pro homagio et seruicio suo sicut carta mea quam ei de predictis feci testatur Et ego et heredesname mei omnia predicta memoratis prioriname et conuentuiname contra omnes homines et feminas warantizabimus Si uero dictus Henricusname uel heredesname uel assignati sui defecerint in solutione dicti redditus ad prefatos terminos volo et concedo pro me et heredibusname meis ut prefati priorname et conuentusname possint namiare et distringere dictas terras donec eis plene fuerit satisfactum Ut autem hec omnia perpetue firmitatis robur optineant ea presenti scripto et sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus domino Waltero de Bellocamponame domino Hugone Poer tunc uicecomite Wigornname[] []