Charter Document - 00510294
Charter Number: | 00510294 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wigorn[] in crastino sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis quartodecimo coram Radulfo Cycestr[] episcopo domini regis cancellario Stephano de Segraue Willelmo de London[] Willelmo de Stuteuill[] Radulfo de Sulegh[] justic[] domini regis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Cristianam de Knihteton[] petentem et Willelmum priorem Wigorn[] tenentem de quarta parte unius virgate et nouem acrarum terre cum pertinentiis in Knihteton[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predicta Cristiana remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue Wigorn[] totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia predictus prior et successores sui dabunt singulis annis predicte Cristiane tria crannoca frumenti percipienda apud Wigorn[] tota uita ipsius Cristiane Scilicet ad festum sancti Johannis Baptiste unum crannocum et ad festum sancti Michaelis unum crannocum et ad Natale domini unum crannocum Et post decessum ipsius Cristiane predictus prior et successores sui priores quieti erunt de predictis tribus crannocis frumenti uersus heredes ipsius Cristiane
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wigorn[] in crastino sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis quartodecimo coram Radulfo Cycestr[] episcopo domini regis cancellarioname Stephano de Segrauename Willelmo de Londonname[] Willelmo de Stuteuillname[] Radulfo de Sulegh[] justicname[] domini regis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Cristianam de Knihtetonname[] petentem et Willelmum priorem Wigornname[] tenentem de quarta parte unius virgate et nouem acrarum terre cum pertinentiis in Knihteton[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predicta Cristiananame remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto prioriname et successoribus suis et ecclesie sue Wigornname[] totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia predictus priorname et successores sui dabunt singulis annis predicte Cristianename tria crannoca frumenti percipienda apud Wigorn[] tota uita ipsius Cristianename Scilicet ad festum sancti Johannis Baptiste unum crannocum et ad festum sancti Michaelis unum crannocum et ad Natale domini unum crannocum Et post decessum ipsius Cristianename predictus priorname et successores sui prioresname quieti erunt de predictis tribus crannocis frumenti uersus heredes ipsius Cristianename