Charter Document - 00510293
Charter Number: | 00510293 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] proximo die veneris post Ascensionem domini anno regni regis j[ohannis] decimo coram ipso domino rege Willelmo archidiacono Simone de Pat[] Henrico de Puntaudem[] justic[] et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Rannulfum priorem Wigorn[] petentem et Hugonem de Cnicteton tenentem de dimidia hida terre cum pertinentiis in Cnicteton[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod idem Hugo recognouit et concessit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius dicti prioris et conuentus de Wig[] Et remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis predicto priori et conuentui de Wigorn[] et succesoribus eorum in perpetuum Et pro hac recognitione et concessione et quieta clamatione fine et concordia predictus prior concessit eidem Hugoni v marcas percipiendas sibi singulis annis de ipsis priore et successoribus suis tota uita ipsius Hugonis ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et aliam medietatem ad Annunciacionem beate Marie Et post decessum ipsius Hugonis predictus prior et successores eius erunt quieti de predictis v marcis reddendis per annum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] proximo die veneris post Ascensionem domini anno regni regis j[ohannis] decimo coram ipso domino regename Willelmo archidiacononame Simone de Patname[] Henrico de Puntaudem[] justicname[] et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Rannulfum priorem Wigornname[] petentem et Hugonem de Cnictetonname tenentem de dimidia hida terre cum pertinentiis in Cnicteton[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod idem Hugoname recognouit et concessit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius dicti priorisname et conuentus de Wigname[] Et remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis predicto prioriname et conuentui de Wigornname[] et succesoribus eorum in perpetuum Et pro hac recognitione et concessione et quieta clamatione fine et concordia predictus priorname concessit eidem Hugoniname v marcasnumeral percipiendas sibi singulis annis de ipsis priore et successoribus suis tota uita ipsius Hugonisname ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et aliam medietatem ad Annunciacionem beate Marie Et post decessum ipsius Hugonisname predictus priorname et successores eius erunt quieti de predictis v marcisnumeral reddendis per annum