Charter Document - 00510256

Charter Document - 00510256


Charter Number: 00510256
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

B[artholomeus] dei gratia dictus episcopus Exonie omnibus fidelibus ad quos presens scriptura peruenerit salutem Ad noticiam uniuersitatis uestre peruenire uolumus quod cum nobis dominus papa delegasset causam que uertebatur inter fratres Hospitalis Jerusalem et monachos Wigorn[] super capellis de Waletun et Slabec cognoscendam et appellatione remota terminandam interuentu amicorum hinc inde tandem amicabili compositione quieuit Et quia predicte capelle cum matrice ecclesia de Wicestuna longe sunt a monachis et ideo eis infructuose et frequentes ibi hostium irruptiones fiunt et hospitalarii liberum discursum habent et tempore hostilitatis et pacis iccirco pro bono pacis considerata ratione utilitatis utriusque partis in hunc modum transactio intercessit Prior et monachi Wig[] concesserunt priori et fratribus hospitalis ecclesiam de Wicestuna et omne ius quod habebant in ea cum omnibus pertinentiis in capellis et terris et decimis et aliis obuentionibus in perpetuum possidendam Prior uero et fratres hospitalis dederunt priori et monachis Wig[] redditus decem marcarum et dimidie singulis annis in perpetuam possessionem eosque assignauerunt eis in tribus locis usque ad quinque annos In Hanepen iiii marcas et dimidiam In Boleslega iii marcas In Tureford[] tres marcas Infra autem v predictos annos prior et fratres hospitalis assignabunt monachis Wig[] hos redditus x marcarum et dimidie in uno loco uel duobus trium comitatuum scilicet Wirecestrie Gloecestrie Hereford[] Monachi uero Wig[] fratribus Hospitalis Jerusalem et e conuerso fratres hospitalis monachis Wig[] omnes cartas suas reddiderunt quibus muniti fuerant in predictis possessionibus Si uero fuerit aliqua carta communis ad iura predictarum possessionum et ad alia iura corum pertinentes quociens opus fuerit ipsis hospitalariis per monachos Wig[] exhibebitur dum tamen hoc fiat expensis hospitalariorum et illud idem facient fratres hospitalis monachis Wigorn[] Prior autem et fratres hospitalis debent perquirere monachis Wig[] litteras domini fundi de concessione et assensu suo Hec compositio facta est apud Neouebiriam anno ab Incarnatione domini M centesimo lxxv Hiis testibus domino Rogero Wig[] episcopo []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





B[artholomeus]name dei gratia dictus episcopus Exoniename omnibus fidelibus ad quos presens scriptura peruenerit salutem Ad noticiam uniuersitatis uestre peruenire uolumus quod cum nobis dominus papaname delegasset causam que uertebatur inter fratres Hospitalis Jerusalemname et monachos Wigornname[] super capellis de Waletun et Slabec cognoscendam et appellatione remota terminandam interuentu amicorum hinc inde tandem amicabili compositione quieuit Et quia predicte capelle cum matrice ecclesia de Wicestuna longe sunt a monachisname et ideo eis infructuose et frequentes ibi hostium irruptiones fiunt et hospitalarii liberum discursum habent et tempore hostilitatis et pacis iccirco pro bono pacis considerata ratione utilitatis utriusque partis in hunc modum transactio intercessit Priorname et monachi Wigname[] concesserunt prioriname et fratribus hospitalisname ecclesiam de Wicestuna et omne ius quod habebant in ea cum omnibus pertinentiis in capellis et terris et decimis et aliis obuentionibus in perpetuum possidendam Priorname uero et fratres hospitalisname dederunt prioriname et monachis Wigname[] redditus decem marcarum et dimidie singulis annis in perpetuam possessionem eosque assignauerunt eis in tribus locis usque ad quinque annos In Hanepen iiii marcasnumeral et dimidiam In Boleslega iii marcasnumeral In Tureford[] tres marcas Infra autem v predictos annos priorname et fratres hospitalisname assignabunt monachis Wigname[] hos redditus x marcarum et dimidie in uno loconumeral uel duobus trium comitatuum scilicet Wirecestrie Gloecestrie Hereford[] Monachi uero Wigname[] fratribus Hospitalis Jerusalemname et e conuerso fratres hospitalisname monachis Wigname[] omnes cartas suas reddiderunt quibus muniti fuerant in predictis possessionibus Si uero fuerit aliqua carta communis ad iura predictarum possessionum et ad alia iura corum pertinentes quociens opus fuerit ipsis hospitalariis per monachos Wigname[] exhibebitur dum tamen hoc fiat expensis hospitalariorum et illud idem facient fratres hospitalisname monachis Wigornname[] Priorname autem et fratres hospitalisname debent perquirere monachis Wigname[] litteras domini fundi de concessione et assensu suo Hec compositio facta est apud Neouebiriam anno ab Incarnatione domini M centesimo lxxvdate Hiis testibus domino Rogero Wig[] episcoponame []