Charter Document - 00510239
Charter Number: | 00510239 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Odo de Michegros eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra quod placitum quod fuit in curia prioris Wigorn[] per preceptum domini regis super una hida terre cum pertinentiis in Elfsiston[] inter me petentem quem Alienor uxor mea posuerat in loco suo in predicta curia et predicto placito et Godefridum de Elfsiston[] tenentem hoc modo terminatum est per finem duelli habiti in prefata curia per Petrum de Wicha campionem meum et Ricardum de Dunie campionem prefati g[odefridi] Scilicet quod predictus Godefridus et heredes sui facient mihi et heredibus meis quos habeo uel habebo de predicta a[lienora] uxore mea homagium de prefata terra et ego et heredes mei priori Wigorn[] Ego uero uel heredes mei ad terminos quibus prior et conuentus Wigorn[] debent redditum suum de prefata terra recipere ueniemus uel mittemus ad domum dicti Godefridi uel heredum suorum et recipiemus ab eis redditum termini illius et statim antequam exeamus de domo reddemus illis redditum illum sicut senescallis nostris reddendum per manus illorum ex parte nostra priori et conuentui Wigorn[] Quod si non uenerimus neque miserimus die termini ad domum illorum licebit eis absque omni calumpnia et occasione redditum illum reddere priori et conuentui Wigorn[] Nec debemus ego uel heredes mei submonere dictos Godefridum uel heredes suos pro quacumque re extra predictum tenementum suum Preterea ego et predicta Alienor uxor mea quietum clamauimus pro nobis et heredibus nostris per finem predicti duelli priori et conuentui Wigorn[] omne ius et clamium et calengium quod habuimus in quinque virgatis terre et in uno molendino in parrochia de Uuerberi uel in quibuslibet aliis rebus et locis et clamiis et calengiis Et ut hec concordia et conuentio facta per finem duelli rata et firma et stabilis maneat in eternum illam presenti scripto sigillo meo munito roboraui Hiis testibus Adam de Duderhull[] tunc vicecomite Wigorn[] Waltero le Poher tunc vicecomite de Warew[] et de Legecestr[] Roberto de Wiche Galfrido de Dene Johanne de Abbeboth Milone de Lawern[] Roberto de la Berge Philippo de Mutton[] Radulfo de Knihteton[] Huctr[edo] de Stok[] Godefrido de Elfsiston[] et multis aliis
Markups
Names Markup:
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Odo de Michegrosname eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra quod placitum quod fuit in curia prioris Wigorn[] per preceptum domini regis super una hida terre cum pertinentiis in Elfsiston[] inter me petentem quem Alienor uxorname mea posuerat in loco suo in predicta curia et predicto placito et Godefridum de Elfsistonname[] tenentem hoc modo terminatum est per finem duelli habiti in prefata curia per Petrum de Wicha campionemname meum et Ricardum de Dunie campionem prefati g[odefridi]name Scilicet quod predictus Godefridusname et heredes sui facient mihi et heredibus meis quos habeo uel habebo de predicta a[lienora] uxorename mea homagium de prefata terra et ego et heredes mei priori Wigornname[] Ego uero uel heredes mei ad terminos quibus priorname et conuentus Wigornname[] debent redditum suum de prefata terra recipere ueniemus uel mittemus ad domum dicti Godefridiname uel heredum suorum et recipiemus ab eis redditum termini illius et statim antequam exeamus de domo reddemus illis redditum illum sicut senescallis nostris reddendum per manus illorum ex parte nostra prioriname et conuentui Wigornname[] Quod si non uenerimus neque miserimus die termini ad domum illorum licebit eis absque omni calumpnia et occasione redditum illum reddere prioriname et conuentui Wigornname[] Nec debemus ego uel heredes mei submonere dictos Godefridumname uel heredes suos pro quacumque re extra predictum tenementum suum Preterea ego et predicta Alienor uxorname mea quietum clamauimus pro nobis et heredibus nostris per finem predicti duelli prioriname et conuentui Wigornname[] omne ius et clamium et calengium quod habuimus in quinque virgatis terre et in uno molendino in parrochia de Uuerberi uel in quibuslibet aliis rebus et locis et clamiis et calengiis Et ut hec concordia et conuentio facta per finem duelli rata et firma et stabilis maneat in eternum illam presenti scripto sigillo meo munito roboraui Hiis testibus Adam de Duderhull[] tunc vicecomite Wigornname[] Waltero le Poher tunc vicecomite de Warew[] et de Legecestrname[] Roberto de Wichename Galfrido de Denename Johanne de Abbebothname Milone de Lawernname[] Roberto de la Bergename Philippo de Muttonname[] Radulfo de Knihtetonname[] Huctr[edo] de Stokname[] Godefrido de Elfsiston[] et multis aliis