Charter Document - 00510224

Charter Document - 00510224


Charter Number: 00510224
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Marmiun[] filius Osberti Marmiun[] assensu uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi et hac carta mea confirmaui deo et beate Marie et dominis priori et conuentui Wigorn[] totam terram illam cum pertinentiis in Whitintun[] que vocatur Stocking[] quam tenui de Ada de Throkemertun[] Habendam et tenend in perpetuum de me et heredibus meis reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium ad Annuntiationem beate Marie pro omni seruicio consuetudine exactione et demanda saluo seruitio domini regis quantum pertinet ad dimidiam uirgatam terre Et ego et heredes mei dictam terram cum pertinentiis suis prefatis priori et conuentui contra omnes homines et feminas warantizabimus et per predictum seruitium acquietabimus Pro hac autem donatione concessione et confirmatione mea dederunt mihi memorati prior et conuentus decem marcas argenti pre manibus Ut igitur omnia predicta perpetue firmitatis robur optineant ea presenti scripto et sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus domino Rogero Poher Roberto de Spechesl[] Thoma de Stok[] Johanne Marmium[] Jordano de Codeleg[] Hugone Wale Willelmo filio Nicholai et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Marmiun[] filius Osberti Marmiunname[] assensu uxorisname mee et heredum meorum dedi et concessi et hac carta mea confirmaui deo et beate Marie et dominis prioriname et conuentui Wigornname[] totam terram illam cum pertinentiis in Whitintun[] que vocatur Stocking[] quam tenui de Ada de Throkemertunname[] Habendam et tenend in perpetuum de me et heredibus meis reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium ad Annuntiationem beate Marie pro omni seruicio consuetudine exactione et demanda saluo seruitio domini regis quantum pertinet ad dimidiam uirgatam terre Et ego et heredes mei dictam terram cum pertinentiis suis prefatis prioriname et conuentuiname contra omnes homines et feminas warantizabimus et per predictum seruitium acquietabimus Pro hac autem donatione concessione et confirmatione mea dederunt mihi memorati priorname et conuentusname decem marcas argenti pre manibus Ut igitur omnia predicta perpetue firmitatis robur optineant ea presenti scripto et sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus domino Rogero Pohername Roberto de Specheslname[] Thoma de Stokname[] Johanne Marmiumname[] Jordano de Codelegname[] Hugone Walename Willelmo filio Nicholainame et multis aliis