Charter Document - 00510178
Charter Number: | 00510178 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerus dei gratia Wigorn episcopus salutem in domino perpetuam Que semel recte statuuntur ne temporum lapsu a memoria recedant et posteris habeantur incognita posteritati scripti serie est subueniendum Uniuersorum itaque teneat cognitio querelam que uertebatur inter dilectos filios nostros monachos Wigorn et illustrem uirum Osbertum filium Hugonis super iure aduocationis et patronatus ecclesie Omnium Sanctorum in Wigorn hunc finem sortitam fuisse Aduocatio et patronatus ipsius ecclesie iure perpetuo penes Osbertum filium Hugonis et eius heredes absque monachorum reclamatione residebit Sic tamen quod quecunque persona ab ipso Osberto aut eius heredibus priori presentabitur et a priore episcopo cum fuerit ab episcopo sic instituta annuatim dimidiam marcam monachis Wigorn persoluet de ecclesia Et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter soluenda fidelitatem monachis Wigorn jurabit De hiis fideliter et inuiolabiliter obseruandis predictus Osbertus et Hugo de Saio frater ipsius fidem in manu nostra dederunt et prior Wigorn pro se et conuentu suo hec in uerbo ueritatis confirmauit Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxv v idus Aprilis In cripta Wigorn ecclesie ante altare sancti Petri Testibus Thoma suppriore []
Markups
Names Markup:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerusname dei gratia Wigorn episcopusname salutem in domino perpetuam Que semel recte statuuntur ne temporum lapsu a memoria recedant et posteris habeantur incognita posteritati scripti serie est subueniendum Uniuersorum itaque teneat cognitio querelam que uertebatur inter dilectos filios nostros monachos Wigornname et illustrem uirum Osbertum filium Hugonisname super iure aduocationis et patronatus ecclesie Omnium Sanctorum in Wigorn hunc finem sortitam fuisse Aduocatio et patronatus ipsius ecclesie iure perpetuo penes Osbertum filium Hugonisname et eius heredes absque monachorumname reclamatione residebit Sic tamen quod quecunque personaname ab ipso Osbertoname aut eius heredibus prioriname presentabitur et a priorename episcoponame cum fuerit ab episcoponame sic instituta annuatim dimidiam marcam monachis Wigornname persoluet de ecclesia Et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter soluenda fidelitatem monachis Wigornname jurabit De hiis fideliter et inuiolabiliter obseruandis predictus Osbertusname et Hugo de Saio fratername ipsius fidem in manu nostra dederunt et prior Wigornname pro se et conuentu suo hec in uerbo ueritatis confirmauit Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxv v idus Aprilisdate In cripta Wigornlocation ecclesie ante altare sancti Petri Testibus Thoma suppriorename []