Charter Document - 00510167
Charter Number: | 00510167 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerus dei gratia Wigornensis episcopus salutem in domino perpetuam Notum sit uniuersitati uestre monachos Wigorn de consensu nostro concessisse Osberto filio Hugonis et uni tantum heredum suorum qui proxima successione ei succedet presentationem persone ad ecclesiam sancti Augustini de Dudrenhull que ad eosdem monachos Wigorn noscitur pertinere Ita tamen quod idem Osbertus uel heres eius personam presentabit priori Wigorn et deinde prior episcopo et persona que primo hoc ordine fuerit instituta dimidiam marcam argenti monachis Wigorn annuatim nomine supradicte ecclesie persoluet Post primam uero personam quecumque persona pro tempore instituetur siue in uita ipsius Osberti siue heredis ipsius proximi xx solidos annuos eisdem monachis nomine ipsius ecclesie reddet et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter soluenda fidelitatem monachis prestabit Post decessum uero Osberti filii Hugonis et proximi eiusdem heredis salua possessione persone prius institute ecclesia de Dudrenhull cum omnibus pertinentiis suis absque omni reclamatione aliorum heredum Osberti in perpetuam elemosinam in usus monachorum Wigorn conuertetur Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxv v idus April Hiis testibus [] in cripta Wigornensis ecclesie ante altare sancti Petri prefato Hugone de Sayo presente et cum fratre suo Osberto consensum suum fide in manu nostra interposita confirmante
Markups
Names Markup:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerusname dei gratia Wigornensis episcopusname salutem in domino perpetuam Notum sit uniuersitati uestre monachos Wigornname de consensu nostro concessisse Osberto filio Hugonisname et uni tantum heredum suorum qui proxima successione ei succedet presentationem personename ad ecclesiam sancti Augustini de Dudrenhull que ad eosdem monachos Wigornname noscitur pertinere Ita tamen quod idem Osbertusname uel heres eius personamname presentabit priori Wigornname et deinde priorname episcoponame et personaname que primo hoc ordine fuerit instituta dimidiam marcam argenti monachis Wigornname annuatim nomine supradicte ecclesie persoluet Post primam uero personam quecumque personaname pro tempore instituetur siue in uita ipsius Osbertiname siue heredis ipsius proximi xx solidosnumeral annuos eisdem monachisname nomine ipsius ecclesie reddet et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter soluenda fidelitatem monachisname prestabit Post decessum uero Osberti filii Hugonisname et proximi eiusdem heredis salua possessione personename prius institute ecclesia de Dudrenhull cum omnibus pertinentiis suis absque omni reclamatione aliorum heredum Osbertiname in perpetuam elemosinam in usus monachorum Wigornname conuertetur Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxv v idus Aprildate Hiis testibus [] in cripta Wigornensislocation ecclesie ante altare sancti Petri prefato Hugone de Sayoname presente et cum fratre suo Osbertoname consensum suum fide in manu nostra interposita confirmante