Charter Document - 00510165

Charter Document - 00510165


Charter Number: 00510165
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1175
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerus dei gratia Wigornensis episcopus salutem in domino perpetuam Que semel recte statuuntur ne temporum lapsu a memoria recedant et posteris habeantur incognita posteritati scripti serie est subueniendum Uniuersorum itaque teneat cognitio quod cartam Hugonis filii Osberti autentico sigillo roboratam sub hac forma inspeximus [] Hanc cartam Osbertus filius Hugonis inspectam et manibus propriis contrectatam in presencia nostra ratam habuit et sub presencia subscriptorum testium patris sui concessioni assensum plenum prebuit Quod quia presentibus et posteris certum esse uolumus presentis scripti seriem sigilli nostri testimonio roborauimus Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxv v idus Aprilis in cripta Wigorn ecclesie ante altare sancti Petri His testibus Thoma suppriore Geruasio camerario Senato cantore Alano Johanne de Beiberi Waltero de Omnibus Sanctis Magistro Moyse Magistro Siluestro Magistro Godefrido Abel Roberto de Cliftuna Hugone de Saio Roberto de Luci Hugone Poer Adam filio Edwini prepositi et multis aliis prefato Hugone de Saio presente et cum fratre suo Osberto consensum suum fide in manu nostra interposita confirmante

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerusname dei gratia Wigornensis episcopusname salutem in domino perpetuam Que semel recte statuuntur ne temporum lapsu a memoria recedant et posteris habeantur incognita posteritati scripti serie est subueniendum Uniuersorum itaque teneat cognitio quod cartam Hugonis filii Osbertiname autentico sigillo roboratam sub hac forma inspeximus []embed Hanc cartam Osbertus filius Hugonisname inspectam et manibus propriis contrectatam in presencia nostra ratam habuit et sub presencia subscriptorum testium patrisname sui concessioni assensum plenum prebuit Quod quia presentibus et posteris certum esse uolumus presentis scripti seriem sigilli nostri testimonio roborauimus Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice mclxxv v idus Aprilisdate in cripta Wigorn ecclesie ante altare sancti Petri His testibus Thoma suppriorename Geruasio camerarioname Senato cantorename Alanoname Johanne de Beiberiname Waltero de Omnibus Sanctisname Magistro Moysename Magistro Siluestroname Magistro Godefridoname Abelname Roberto de Cliftunaname Hugone de Saioname Roberto de Luciname Hugone Poername Adam filio Edwini prepositiname et multis aliis prefato Hugone de Saioname presente et cum fratre suo Osbertoname consensum suum fide in manu nostra interposita confirmante