Charter Document - 00510092

Charter Document - 00510092


Charter Number: 00510092
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quit Charges
Date: 1226
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod cum ego Willelmus Drugel portassem breue domini regis contra et conuentum Wigorn[] super quodam fossato leuato inter portam curie prioris in Bradewas usque ad molendinum ad nocumentum liberi tenementi mei et super quadam plantatione facta inter predictum molendinum et tenementum meum ab occidente dicti molendini quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum quicquid versus dictum priorem et conuentum exegi pro una marca argenti quam mihi dederunt ita quod fossatum illud sicut fuit permanebit Sed plantationem prefatam uersus tenementum meum scilicet ab occidente plantationis illius non augmentabunt nec sepem circa illam plantationem facient ad peiorationem mei prefati tenementi Nec ego Willelmus Drugel nec heredes mei plantabimus nec pletiemus propius aquilonari aliquid quod sit ad nocumentum tenementi dicti prioris et conuentus Wigorn Facta est autem hec transactio anno Incarnationis dominice MCCXXVI anno etiam regis Henrici filii regis Johannis x Hiis testibus Waltero de Bellocampo []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Sciant presentes et futuri quod cum ego Willelmus Drugelname portassem breue domini regis contra et conuentum Wigornname[] super quodam fossato leuato inter portam curie prioris in Bradewas usque ad molendinum ad nocumentum liberi tenementi mei et super quadam plantatione facta inter predictum molendinum et tenementum meum ab occidente dicti molendini quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum quicquid versus dictum prioremname et conuentumname exegi pro unanumeral marca argenti quam mihi dederunt ita quod fossatum illud sicut fuit permanebit Sed plantationem prefatam uersus tenementum meum scilicet ab occidente plantationis illius non augmentabunt nec sepem circa illam plantationem facient ad peiorationem mei prefati tenementi Nec ego Willelmus Drugelname nec heredes mei plantabimus nec pletiemus propius aquilonari aliquid quod sit ad nocumentum tenementi dicti priorisname et conuentus Wigornname Facta est autem hec transactio anno Incarnationis dominice MCCXXVI anno etiam regis Henrici filii regis Johannis x Hiis testibus Waltero de Bellocampo []