Charter Document - 00510004
Charter Number: | 00510004 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Worcester Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1089 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab Incarnatione domini nostri Jesu Christi millesimo lxxxix Ego Wlstanus licet indignus seruus seruorum dei Wigornensis ecclesie antistes consilio optimatum meorum et obtentu Thome prioris et ceterorum fratrum qui tunc temporis in monachico habitu in loco Wigornensi deo militabant pro remedio anime mee dedi unum molendinum cum ipso molendinario et omni sua pecunia et tantum terre quantum ipse eadem die possidebat scilicet dimidiam uirgatam deo et sancte Marie et ipsis fratribus ad suplendam necessitatem uictus eorum quia inter ceteras utilitates suas hac re maxime indigebant Situm est autem hoc molendinum in Tapenhala menbro scilicet capitalis manerii quod uocatur Norwica Hanc donationem sic confirmaui ut qui hanc infringere presumpserint cuiuscunque sint ordinis anathemati subiacentes nisi resipiscant in eternum dampnentur Huius rei testes sunt Agelricus archidiaconus et Frithericus capellanus et Ordricus dapifer et Alfuuinus filius Bricmari
Markups
Names Markup:
Anno ab Incarnatione domini nostri Jesu Christi millesimo lxxxixdate Ego Wlstanusname licet indignus seruus seruorum dei Wigornensis ecclesie antistesname consilio optimatum meorum et obtentu Thome priorisname et ceterorum fratrumname qui tunc temporis in monachico habitu in loco Wigornensilocation deo militabant pro remedio anime mee dedi unum molendinum cum ipso molendinarioname et omni sua pecunia et tantum terre quantum ipse eadem die possidebat scilicet dimidiam uirgatam deo et sancte Marie et ipsis fratribusname ad suplendam necessitatem uictus eorum quia inter ceteras utilitates suas hac re maxime indigebant Situm est autem hoc molendinum in Tapenhalalocation menbro scilicet capitalis manerii quod uocatur Norwicalocation Hanc donationem sic confirmaui ut qui hanc infringere presumpserint cuiuscunque sint ordinis anathemati subiacentes nisi resipiscant in eternum dampnentur Huius rei testes sunt Agelricus archidiaconusname et Frithericus capellanusname et Ordricus dapifername et Alfuuinus filiusname Bricmari