Charter Document - 00510003

Charter Document - 00510003


Charter Number: 00510003
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1089
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast, Regnal
Resource Link(s): British Library - Add MS 89137 (f37v)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f187r)

Charter:

Ego Wulstanus gratia dei Uuigornensis ecclesie pontifex monasterium sancte dei genitricis Mariae a pie memorie beato scilicet Oswaldo predecessore meo in sede episcopali constructum maiori honore et dignitate amplificare cupiens non solum in ecclesie constructione et ornatione uerum etiam et monachorum ibidem deo famulantium illud locupletari studui augmentatione Quod utrumque dei omnipotentis miseratio per me seruum suum adimplere ex parte dignata est Nam cum a me paulo plus quam duodecim inuenti fuissent fratres usque ad quinquaginta a me ibi congregati sunt in eodem monasterio dei mancipati seruitio Unde factum est ut sicut numerum fratrum ita etiam ad eorum opus augere oportunum duximus possessiones terrarum consilio ergo inito cum optimatibus meis terram quandam xv hidarum que Alfestun ab incolis nominatur multo tempore a quibusdam potentibus hominibus iniuste possessam maximo labore et peccunie donatione a rege Willelmo seniore adquisiui adquisitam uero ad uictum eorundem fratrum in eodem monasterio deo seruientium dedi eamque super altare sancte dei gentricis Marie pro remedio anime mee atque eiusdem regis filiique sui Willelmi similiter regis in testimonio tam optimatum eius et meorum quam etiam totius populi devote obtuli anno dominice Incarnationis mlxxxviiii indictione xii regni autem regis Willelmi iunioris tertio episcopatus uero mei xxvii ingressioni nostre in nouum monasterium quod construxi in honore eiusdem dei genitricis primo die sancte Pentecostes Adiuro igitur et obtestor per nomen terribile omnipotentis dei tam cunctos fratres et coepiscopos meos successores quam etiam omnes Christiane fidei cultores ut sicut sua statuta et decreta inconuulsa seruari desiderant sic hanc meam donationem et elemosinam subtrahere uel minuere non audeant Si quis autem demoniaco instigatus spiritu hanc meam donationem quod absit subtrahere uel ab eorum scilicet dei seruorum possessione auferre sive in aliquo minuere conatur ex auctoritate patris et filii et spiritus sancti omniumque sanctorum patrum predecessorum meorum et mea excommunicatione anathemate eterne dampnationis perpetualiter constringatur et cum luliano apostata ecclesiarum dei raptore et destructore in die iudicii dampnetur nisi a talibus conatibus desistat et digna penitentia deo ipsisque dei seruis satisfaciat Hec uero seruantibus uita et pax eterna prestetur in celestibus Nomina enim testium qui huic mee donationi et interfuerunt et consenserunt hec sunt Ego Wlfstanus episcopus hanc meam donationem propria manu firmaui et sigillo corroboraui His testibus Thomas prior cum omni congregatione Wigornensis ecclesie Agelricus archidiaconus Colemannus monachus et cancellarius episcopi Frithericus capellanus eius cum omnibus clericis episcopi Urso uicecomes cum omnibus militibus uicecomitatus eius Ordricus dapifer cum omni curia episcopi Alwinus similiter dapifer episcopi Ordricus prepositus ipsius uille et plurimarum uillarum episcopi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Ego Wulstanusname gratia dei Uuigornensis ecclesie pontifexname monasterium sancte dei genitricis Mariae a pie memorie beato scilicet Oswaldoname predecessore meo in sede episcopali constructum maiori honore et dignitate amplificare cupiens non solum in ecclesie constructione et ornatione uerum etiam et monachorumname ibidem deo famulantium illud locupletari studui augmentatione Quod utrumque dei omnipotentis miseratio per me seruum suum adimplere ex parte dignata est Nam cum a me paulo plus quam duodecim inuenti fuissent fratresname usque ad quinquaginta a me ibi congregati sunt in eodem monasterio dei mancipati seruitio Unde factum est ut sicut numerum fratrumname ita etiam ad eorum opus augere oportunum duximus possessiones terrarum consilio ergo inito cum optimatibus meis terram quandam xvnumeral hidarum que Alfestun ab incolis nominatur multo tempore a quibusdam potentibus hominibus iniuste possessam maximo labore et peccunie donatione a rege Willelmo seniorename adquisiui adquisitam uero ad uictum eorundem fratrumname in eodem monasterio deo seruientium dedi eamque super altare sancte dei gentricis Marie pro remedio anime mee atque eiusdem regis filiiquename sui Willelminame similiter regisname in testimonio tam optimatum eius et meorum quam etiam totius populi devote obtuli anno dominice Incarnationis mlxxxviiii indictione xiidate regni autem regis Willelmi iunioris tertio episcopatus uero mei xxvii ingressioni nostre in nouum monasterium quod construxi in honore eiusdem dei genitricis primo die sancte Pentecostes Adiuro igitur et obtestor per nomen terribile omnipotentis dei tam cunctos fratres et coepiscopos meos successores quam etiam omnes Christiane fidei cultores ut sicut sua statuta et decreta inconuulsa seruari desiderant sic hanc meam donationem et elemosinam subtrahere uel minuere non audeant Si quis autem demoniaco instigatus spiritu hanc meam donationem quod absit subtrahere uel ab eorum scilicet dei seruorum possessione auferre sive in aliquo minuere conatur ex auctoritate patris et filii et spiritus sancti omniumque sanctorum patrum predecessorum meorum et mea excommunicatione anathemate eterne dampnationis perpetualiter constringatur et cum luliano apostata ecclesiarum dei raptore et destructore in die iudicii dampnetur nisi a talibus conatibus desistat et digna penitentia deo ipsisque dei seruis satisfaciat Hec uero seruantibus uita et pax eterna prestetur in celestibus Nomina enim testium qui huic mee donationi et interfuerunt et consenserunt hec sunt Ego Wlfstanus episcopusname hanc meam donationem propria manu firmaui et sigillo corroboraui His testibus Thomas priorname cum omni congregatione Wigornensis ecclesiename Agelricus archidiaconusname Colemannus monachus et cancellarius episcopiname Frithericus capellanusname eius cum omnibus clericis episcopi Urso uicecomesname cum omnibus militibus uicecomitatus eius Ordricus dapifername cum omni curia episcopi Alwinusname similiter dapifer episcopiname Ordricus prepositusname ipsius uille et plurimarum uillarum episcopi