Charter Document - 00506236

Charter Document - 00506236


Charter Number: 00506236
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1235
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati de Eynesham priori Sancte Fredeswide et decano Oxonie Lyncolniensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis abbas et conventus Sancti Petri Gloucestrie quod abbas et conventus de Lyra ac quidam alii Herefordensis Wygorniensis Lincolniensis dioecesium super decimis terris possessionibus et rebus aliis injuriantur eisdem Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientesque decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Perusia xiii kalendas Januarii pontificatus nostri anno octavo

Source (click image below to view full size)