Charter Document - 00500298
Charter Number: | 00500298 |
---|---|
Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1220 - 1221 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Placitum de comitatu Gloucestriae de itinere abbatis de Radingia Johannis de Monemutha et sociorum suorum anno regni regis Henrici filii Johannis regis quinto Assisa venit recognoscere utrum quadraginta pedes pasturae ex una parte pontis Gloucestriae et quadraginta pedes ex altera sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam Sancti Nicholai Gloucestriae unde Willelmus Cucuel est persona vel laicum feodum abbatis Sancti Petri Gloucestriae et abbas per attornatum suum venit et nihil dicit quare assisa remaneat sed ponitur in respectum quia omnes amovit Sed Willelmus dicit quod custodia pontis Gloucestriae pertinet ad ecclesiam suam et pastura illa pertinet ad pontem et hac ratione clamat ipse eandem pasturam Et abbas per attornatum suum dicit quod pastura illa pertinet ad manerium suum de Maysmore quod tenet ex dono regis Henrici senis et inde profert cartam ejusdem regis quae testatur quod ipse dedit Deo et ecclesiae Sancti Petri et Serloni abbati Gloucestriae ad victum monachorum terram de Mayesmore et silvam totam et planum similiter sicut ipse rex melius illa habuit et inde ponit se super juratores quod pastura illa est de pertinentiis de Mayesmore Et ideo procedit assisa Juratores dicunt quod pastura illa est laicum feodum abbatis et non elemosina Et ideo consideratum est quod abbas inde quietus et Willelmus in misericordia pro falso clamio
Markups
Names Markup:
Placitum de comitatu Gloucestriae de itinere abbatis de Radingianame Johannis de Monemuthaname et sociorum suorum anno regni regis Henrici filii Johannis regis quintodate Assisa venit recognoscere utrum quadraginta pedes pasturae ex una parte pontis Gloucestriae et quadraginta pedes ex altera sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam Sancti Nicholai Gloucestriae unde Willelmus Cucuelname est persona vel laicum feodum abbatis Sancti Petri Gloucestriaename et abbasname per attornatum suum venit et nihil dicit quare assisa remaneat sed ponitur in respectum quia omnes amovit Sed Willelmusname dicit quod custodia pontis Gloucestriae pertinet ad ecclesiam suam et pastura illa pertinet ad pontem et hac ratione clamat ipse eandem pasturam Et abbasname per attornatum suum dicit quod pastura illa pertinet ad manerium suum de Maysmore quod tenet ex dono regis Henrici senisname et inde profert cartam ejusdem regis quae testatur quod ipse dedit Deo et ecclesiae Sancti Petri et Serloni abbati Gloucestriaename ad victum monachorumname terram de Mayesmore et silvam totam et planum similiter sicut ipse rex melius illa habuit et inde ponit se super juratores quod pastura illa est de pertinentiis de Mayesmore Et ideo procedit assisa Juratores dicunt quod pastura illa est laicum feodum abbatisname et non elemosina Et ideo consideratum est quod abbasname inde quietus et Willelmusname in misericordia pro falso clamio