Charter Document - 00500278
| Charter Number: | 00500278 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1144 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Walterus de Clifforde anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quarto accepi a Gileberto abbate et monachis Gloucestrie xl marcas et manerium quod appellatur Glasburia in escambium totius terre mee de Estlecche quam eis in hunc modum tali tenore concessi ut Glasburia transeat loco Estlecche in jus ac dominium meum sitque de cetero seculari servitio et conditione subjecta Estlecche vero loco Glasburia transeat in ecclesiastica pensione et elemosina et jus atque dominium ecclesie Sancti Petri Gloucestrie ita nimirum ut monachi teneant eam cum omnibus ad ipsam pertinentibus in perpetuum liberam solutam et quietam ab omni servitio Ego autem et heredes mei post me respondeamus et monachis plenarium pacem faciamus de servitio quod inde futuris temporibus exigetur Ceterum ecclesia de Estlecche remanebit monachis Malvernie quibus eam pater meus ante donaverat Ecclesia vero de Glasburia cum omnibus ad eam pertinentibus quemadmodum prius erat in dominio et dispositione monachorum Gloucestrie permanebit In hac ipsa conventione comprehensum est etiam hoc ut concessione et carta domini mei de quo tenere solebam Estleche roborari faciam escambium illud ita quod nihil constet abbati vel monachis Gloucestrie Hec autem facta sunt sub presentia testimonio et assensu Rogeri comitis Herefordie et Walteri fratris ejus quorum avus Bernardus de Novo Mercato longe ante donaverat Glasberiam in elemosinam ecclesie Sancti Petri Gloucestrie Hujus escambii testes sunt Robertus episcopus Herefordensis
Markups
Names Markup:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Walterus de Cliffordename anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quarto accepi a Gileberto abbatename et monachis Gloucestriename xl marcasnumeral et manerium quod appellatur Glasburia in escambium totius terre mee de Estlecche quam eis in hunc modum tali tenore concessi ut Glasburia transeat loco Estlecche in jus ac dominium meum sitque de cetero seculari servitio et conditione subjecta Estlecche vero loco Glasburia transeat in ecclesiastica pensione et elemosina et jus atque dominium ecclesie Sancti Petri Gloucestrie ita nimirum ut monachiname teneant eam cum omnibus ad ipsam pertinentibus in perpetuum liberam solutam et quietam ab omni servitio Ego autem et heredes mei post me respondeamus et monachisname plenarium pacem faciamus de servitio quod inde futuris temporibus exigetur Ceterum ecclesia de Estlecche remanebit monachis Malverniename quibus eam pater meus ante donaverat Ecclesia vero de Glasburia cum omnibus ad eam pertinentibus quemadmodum prius erat in dominio et dispositione monachorum Gloucestriename permanebit In hac ipsa conventione comprehensum est etiam hoc ut concessione et carta domini mei de quo tenere solebam Estleche roborari faciam escambium illud ita quod nihil constet abbatiname vel monachis Gloucestriename Hec autem facta sunt sub presentia testimonio et assensu Rogeri comitis Herefordiename et Walteri fratris ejusname quorum avus Bernardus de Novo Mercatoname longe ante donaverat Glasberiam in elemosinam ecclesie Sancti Petri Gloucestrie Hujus escambii testes sunt Robertus episcopus Herefordensisname
