Charter Document - 00500182

Charter Document - 00500182


Charter Number: 00500182
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis Johannes Dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Quoniam religiosorum loca pio semper affectu et benigno sunt prosequenda favore ac ab illorum quorum interest provida dispositione ita viris religiosis in necessariis est providendam ut contemplationi et orationi libere vacare et hospitalitatem que comes religionis esse debet tam effectu sectari possint quam affectu pensatis dilectorum filiorum abbatis et conventus Sancti Petri Gloucestrie meritis preclaris et caritate fervida qui bona sibi a Domino collata in usus pauperum et hospitum susceptionem tam in monasterio Sancti Petri predicto quam de Herefordia Bromfelde et Kylpek prioratibus nostre dyoecesis eidem monasterio subjectis liberaliter effundere solent ut ipsi liberius divinis quibus se noverint obsequiis intendant et cum diffusioris amplificatione virtutis bonum foveant caritatis licet per predecessores nostros eisdem religiosis super appropriatione ecclesie de Magna Coura sufficienter videatur esse prospectum sicut ex ipsorum instrumentis inspeximus evidenter ex abundanti tamen auctoritate pontificali dictis abbati et conventui concedimus et confirmamus dictam ecclesiam de Magna Coura nostre dyoecesis in proprios usus perpetuo possidendam ac etiam concessiones et confirmationes eisdem a predecessoribus nostris prius super eadem factas quantum in nobis est ex certa conscientia confirmamus Non obstante quod iidem religiosi ad memoratam ecclesiam de Coura clericos seculares presentasse dicuntur vel compositione aliqua seu quorumcunque possessione vel aliquo quovis impedimento ita tamen quod vicarius ibidem ministrans sufficientem et honestam habeat sustentationem ad valorem decem marcarum et totum residuum in proprios usus dictorum religiosorum convertatur Preterea dictos prioratus de Herefordia Bromfelde et Kilpek et ecclesias de Chircheham et Prestone cum omnibus suis libertatibus et pertinentiis et omnes ecclesias pensiones decimas majores et minores quas in nostra dioecesi obtinent in presenti Insuper collationes concessiones confirmationes et omnes alias libertates tam a predecessoribus nostris quam ab aliis quibuscunque eisdem religiosis in nostra dioecesi concessas eisdem abbati et conventui Sancti Petri Gloucestrie absque nostra successorumve nostrorum reclamatione contradictione seu qualibet perturbatione episcopali auctoritate in usus proprios concedimus et nunc et prius concessa confirmamus salva episcopali et Herefordensis ecclesie dignitate Datum Herefordie quinto idus Martii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo pontificatus nostri tertio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis Johannesname Dei gratia Herefordensis ecclesie ministername humilis salutem in Domino Quoniam religiosorum loca pio semper affectu et benigno sunt prosequenda favore ac ab illorum quorum interest provida dispositione ita viris religiosis in necessariis est providendam ut contemplationi et orationi libere vacare et hospitalitatem que comes religionis esse debet tam effectu sectari possint quam affectu pensatis dilectorum filiorum abbatisname et conventus Sancti Petri Gloucestriename meritis preclaris et caritate fervida qui bona sibi a Domino collata in usus pauperum et hospitum susceptionem tam in monasterio Sancti Petriname predicto quam de Herefordia Bromfelde et Kylpek prioratibus nostre dyoecesis eidem monasterioname subjectis liberaliter effundere solent ut ipsi liberius divinis quibus se noverint obsequiis intendant et cum diffusioris amplificatione virtutis bonum foveant caritatis licet per predecessores nostros eisdem religiosis super appropriatione ecclesie de Magna Coura sufficienter videatur esse prospectum sicut ex ipsorum instrumentis inspeximus evidenter ex abundanti tamen auctoritate pontificali dictis abbatiname et conventuiname concedimus et confirmamus dictam ecclesiam de Magna Coura nostre dyoecesis in proprios usus perpetuo possidendam ac etiam concessiones et confirmationes eisdem a predecessoribus nostris prius super eadem factas quantum in nobis est ex certa conscientia confirmamus Non obstante quod iidem religiosi ad memoratam ecclesiam de Coura clericos seculares presentasse dicuntur vel compositione aliqua seu quorumcunque possessione vel aliquo quovis impedimento ita tamen quod vicarius ibidem ministrans sufficientem et honestam habeat sustentationem ad valorem decem marcarum et totum residuum in proprios usus dictorum religiosorum convertatur Preterea dictos prioratus de Herefordia Bromfelde et Kilpek et ecclesias de Chircheham et Prestone cum omnibus suis libertatibus et pertinentiis et omnes ecclesias pensiones decimas majores et minores quas in nostra dioecesi obtinent in presenti Insuper collationes concessiones confirmationes et omnes alias libertates tam a predecessoribus nostris quam ab aliis quibuscunque eisdem religiosis in nostra dioecesi concessas eisdem abbatiname et conventui Sancti Petri Gloucestriename absque nostra successorumve nostrorum reclamatione contradictione seu qualibet perturbatione episcopali auctoritate in usus proprios concedimus et nunc et prius concessa confirmamus salva episcopali et Herefordensis ecclesie dignitate Datum Herefordie quinto idus Martii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo pontificatus nostri tertio