Charter Document - 00500132

Charter Document - 00500132


Charter Number: 00500132
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit S[ilvester] Dei gratia Wygorniensis episcopus eternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius prefulgere quod ex fonte caritatis frequentius exercetur ipsa opera caritatis in eis augere decrevimus et nutrire verum quia hospitum susceptio mater est et magistra inter cetera caritatis opera dicente Domino Hospes fui et collegistis me Considerantes eam studiosa copiositate in abbatia Beati Petri Gloucestrie continue vigere divine pietatis intuitu dedimus et concessimus abbati et sacro conventui ejusdem loci ecclesiam de Culna Sancti Eylwini et ejusdem ecclesie possessionem corporalem solemniter fecimus induci ita videlicet quod predicti abbas et monachi habeant et possideant prenominatam ecclesiam integre libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis erogandam in perpetuos usus hospitum per magistrum hospitum quicunque pro tempore ibidem fuerit constitutus Salva perpetua vicaria quinque marcarum honesto capellano qui in ea in propria persona deservierit ab ipsis presentato et a nobis et successoribus nostris canonice admisso Salvis etiam nobis et successoribus nostris et archidiaconis loci jure pontificali et parochiali et aliis oneribus ordinariis et consuetis sustinendis et prestandis a prenominatis abbate et monachis Ut autem hec nostra concessio et donatio perpetue firmitatis robur obtineat eam presentis scripti testimonio et tam sigilli nostri proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygornie auctoritate pontificali roboravimus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit S[ilvester]name Dei gratia Wygorniensis episcopusname eternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius prefulgere quod ex fonte caritatis frequentius exercetur ipsa opera caritatis in eis augere decrevimus et nutrire verum quia hospitum susceptio mater est et magistra inter cetera caritatis opera dicente Domino Hospes fui et collegistis me Considerantes eam studiosa copiositate in abbatia Beati Petri Gloucestriename continue vigere divine pietatis intuitu dedimus et concessimus abbatiname et sacro conventuiname ejusdem loci ecclesiam de Culna Sancti Eylwininame et ejusdem ecclesiename possessionem corporalem solemniter fecimus induci ita videlicet quod predicti abbasname et monachiname habeant et possideant prenominatam ecclesiamname integre libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis erogandam in perpetuos usus hospitum per magistrum hospitum quicunque pro tempore ibidem fuerit constitutus Salva perpetua vicaria quinque marcarum honesto capellano qui in ea in propria persona deservierit ab ipsis presentato et a nobis et successoribus nostris canonice admisso Salvis etiam nobis et successoribus nostris et archidiaconis loci jure pontificali et parochiali et aliis oneribus ordinariis et consuetis sustinendis et prestandis a prenominatis abbatename et monachisname Ut autem hec nostra concessio et donatio perpetue firmitatis robur obtineat eam presentis scripti testimonio et tam sigilli nostri proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygornie auctoritate pontificali roboravimus