Charter Document - 00500099
| Charter Number: | 00500099 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1174 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Bartholomeus do Holepenna anno millesimo centesimo septuagesimo quarto ii idus Maii confirmavi donatione mea et assensu heredis mei Symonis ecclesie Sancti Petri Gloucestrie in capitulo coram Hamelino abbate et conventu unam hydam terre de Baggepathe quam pater meus quando suscepit monachatum dedit meo assensu eidem ecclesie liberam et quietam sicut meam ab omni servitio et exactione nisi quantum ad regem pertinet Preterea dedi assensu predicti heredis mei eidem ecclesie unam acram terre quam Rogerus del Broc tenuit liberam et quietam ab omni servitio et exactione etiam regali Quod quia ratum volo et inconvulsum permanere absque omni reclamatione heredum meorum presentem cartam sigilli mei impressione munivi Hiis testibus []
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Bartholomeus do Holepennaname anno millesimo centesimo septuagesimo quarto ii idus Maiidate confirmavi donatione mea et assensu heredis mei Symonisname ecclesie Sancti Petri Gloucestriename in capitulo coram Hamelino abbatename et conventuname unam hydam terre de Baggepathe quam pater meus quando suscepit monachatum dedit meo assensu eidem ecclesie liberam et quietam sicut meam ab omni servitio et exactione nisi quantum ad regem pertinet Preterea dedi assensu predicti heredis mei eidem ecclesie unam acram terre quam Rogerus del Brocname tenuit liberam et quietam ab omni servitio et exactione etiam regali Quod quia ratum volo et inconvulsum permanere absque omni reclamatione heredum meorum presentem cartam sigilli mei impressione munivi Hiis testibus []
