Charter Document - 00500058

Charter Document - 00500058


Charter Number: 00500058
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1159
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod loquela que fuerat inter Hamelinum abbatem Gloucestrie et Philippum de Mattesdone super terra de Burifende utriusque partis assensu finita est in hunc modum quod Philippus pro se et suis heredibus decem acras terre in cultura que dicitur Wydebosme et duas acras prati in Suthmede totamque dimisit inperpetuum et quietam clamavit quam adversus ecclesiam Gloucestrie calumniam de hac et de aliis quibuscunque rebus habuerat Abbas autem et conventus reliquam partem ipsius terre quam ante Philippus sine ipsorum concessione tenuerat concesserunt ei tenenda hereditario jure sub tali servitio quod ipse Philippus et heredes ejus post ipsum equis propriis et sumptibus ecclesie tria servitia facient per annum intra regnum Anglie ubi necesse fuerit parati et ad alias ecclesie necessitates sicut alii ejus liberi homines Hujus vero rei gratia facto prius homagio abbati et jurata fidelitate ecclesie et monachis in capitulo concessam ex utraque parte conventionem hanc Philippus postea manu propria altare Sancti Petri superposita roboravit anno ab Incarnatione Domini millesimo clviii xi kalendas Martii Hiis interfuerunt tam in capitulo quam in ecclesia Alexander Pincerna Radulphus frater Philippi Herbertus janitor Morinus dispensator Rogerus Baselei Galfridus Gernon Willelmus de Muntric Johannes de Mareis Robertus de Herefordia Rainaldus cocus Cadmor et Godefridus et Rogerus Burel et alii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Sciant presentes et futuri quod loquela que fuerat inter Hamelinum abbatem Gloucestriename et Philippum de Mattesdonename super terra de Burifende utriusque partis assensu finita est in hunc modum quod Philippusname pro se et suis heredibus decem acras terre in cultura que dicitur Wydebosme et duas acras prati in Suthmede totamque dimisit inperpetuum et quietam clamavit quam adversus ecclesiam Gloucestrie calumniam de hac et de aliis quibuscunque rebus habuerat Abbasname autem et conventusname reliquam partem ipsius terre quam ante Philippusname sine ipsorum concessione tenuerat concesserunt ei tenenda hereditario jure sub tali servitio quod ipse Philippusname et heredes ejus post ipsum equis propriis et sumptibus ecclesie tria servitia facient per annum intra regnum Anglie ubi necesse fuerit parati et ad alias ecclesie necessitates sicut alii ejus liberi homines Hujus vero rei gratia facto prius homagio abbatiname et jurata fidelitate ecclesie et monachisname in capitulo concessam ex utraque parte conventionem hanc Philippusname postea manu propria altare Sancti Petri superposita roboravit anno ab Incarnatione Domini millesimo clviii xi kalendas Martiidate Hiis interfuerunt tam in capitulo quam in ecclesia Alexander Pincernaname Radulphus frater Philippiname Herbertus janitorname Morinus dispensatorname Rogerus Baseleiname Galfridus Gernonname Willelmus de Muntricname Johannes de Mareisname Robertus de Herefordianame Rainaldus cocusname Cadmorname et Godefridusname et Rogerus Burelname et alii