Charter Document - 00490762
Charter Number: | 00490762 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Valenc[] dominus Penbr[] salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu concessisse pro nobis et heredibus nostris quod religiosi viri abbas et canonici Cirenc[] et eorum successores inperpetuum habeant et teneant omnia tenementa sua et possessiones suas que tenent infra manerium nostrum de Shryvenham cum suis pertinenciis bene et in pace et adeo libera et quieta sicut ea habuerunt de dono et concessione regum Anglie ita quod ipsi inperpetuum sint quieti ab omnimodis sectis curiarum et hundredorum nostrorum de Shryvenham et similiter quod non licebit nobis sive heredibus nostris sive ballivis nostris de cetero exigere ab eodem abbate et predictis canonicis et successoribus suis homagium fidelitatem relevium herietum sive aliquod injustum et inconsuetum servicium racione predictorum tenementorum suorum salvo tamen nobis et heredibus nostris quod tenentes predictorum abbatis et conventus in manerio nostro predicto venient tamen bis per annum ad visum franci plegii sicut actenus facere consueverunt et faciendum ibidem emendas transgressionum suarum secundum legem et consuetudinem regni et delicti sui quantitatem si in aliquo deliquerint quod ad visum franci plegii pertineat emendari Concessimus eciam predictis abbati et conventui et eorum successoribus pro nobis et heredibus nostris quod ballivi nostri de Shryvenham predictis canonicis vel eorum hominibus de cetero non faciant injustas districciones oneraciores vel vexaciones indebitas contra presentem concessionem nostram Set Predictos canonicos homines terras res et possessiones suas sub nostra protexione defendant et pro anima nostra et animabus antecessorum nostrorum indemnes pro posse suo conservent In cuius rei testimonium [] Dat[] tercio die junii apud Westm[] anno regni regis Edwardi sexto
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Valenc[] dominus Penbr[]name salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu concessisse pro nobis et heredibus nostris quod religiosi viri abbasname et canonici Cirenc[]name et eorum successores inperpetuum habeant et teneant omnia tenementa sua et possessiones suas que tenent infra manerium nostrum de Shryvenham cum suis pertinenciis bene et in pace et adeo libera et quieta sicut ea habuerunt de dono et concessione regum Angliename ita quod ipsi inperpetuum sint quieti ab omnimodis sectis curiarum et hundredorum nostrorum de Shryvenham et similiter quod non licebit nobis sive heredibus nostris sive ballivisname nostris de cetero exigere ab eodem abbatename et predictis canonicisname et successoribus suis homagium fidelitatem relevium herietum sive aliquod injustum et inconsuetum servicium racione predictorum tenementorum suorum salvo tamen nobis et heredibus nostris quod tenentes predictorum abbatisname et conventusname in manerio nostro predicto venient tamen bis per annum ad visum franci plegii sicut actenus facere consueverunt et faciendum ibidem emendas transgressionum suarum secundum legem et consuetudinem regni et delicti sui quantitatem si in aliquo deliquerint quod ad visum franci plegii pertineat emendari Concessimus eciam predictis abbatiname et conventuiname et eorum successoribus pro nobis et heredibus nostris quod ballivi nostri de Shryvenhamname predictis canonicisname vel eorum hominibus de cetero non faciant injustas districciones oneraciores vel vexaciones indebitas contra presentem concessionem nostram Set Predictos canonicosname homines terras res et possessiones suas sub nostra protexione defendant et pro anima nostra et animabus antecessorum nostrorum indemnes pro posse suo conservent In cuius rei testimonium [] Dat[] tercio die junii apud Westm[] anno regni regis Edwardiname sexto