Charter Document - 00490700
Charter Number: | 00490700 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Scotmodi de Latton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Pekynghull et Matheo filio suo totum tenementum meum cum terris pratis pasturis et cum omnibus aliis pertinenciis suis adeo integre sicut ego dictus Willelmus omnia supradicta habui vel aliquo modo habere potui tam infra villam de Latton quam extra simul cum dote Marie matris mee cum acciderit sine aliquo retene mento mei vel heredum vel assignatorum meorum habenda et tenenda omnia supradicta predictis Rogero et Matheo filio suo ad totam vitam eorum de capitalibus dominis feodi per servicia inde debita et consueta et reddendo michi et heredibus meis quatuor marcas et dimidiam annuatim videlicet ad Pascham ad Nativitatem sancti Johannis Baptiste ad festum sancti Michaelis et ad festum Natalis Domini pro equali porcione quamdiu vixerint Et ego dictus Willelmus Scotmodi et heredes mei et assignati mei totum predictum tenementum cum omnibus pertinenciis suis ut predictum est predictis Rogero et Matheo filio suo ad totam vitam eorum contra omnes mortales warantizabimus acquietabimus et defendemus Pro hac autem donacione et concessione mea michi dederunt predicti Rogerus et Matheus filius suus viginti marcas bonorum sterlingorum per manibus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ada Walerond [] Dat[um] apud Latton in crastino decollacionis sancti Johannis Baptiste anno regni regis Edwardi tricesimo