Charter Document - 00490615

Charter Document - 00490615


Charter Number: 00490615
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1254
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo octavo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Simone de Wauton Alano de Watsaund Egidio de Erdynton et Willelmo Trussel justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Nicholai et Feliciam uxorem eius petentes et Walterum Comyn et Margeriam uxorem eius tenentes de duabus carucatas terre et quadraginta solidatis annui redditus cum pertinenciis in Saperton et inter eosdem Robertum et Feliciam petentes et predictos Walterum et Margeriam quos Marie que fuit uxor Henrici le Combatour vocavit ad warantum et qui ei warantizabunt de sexaginta et quatuor acris terre cum pertinenciis in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Walterus et Margeria recognoverunt predicta tenementa cum pertinenciis sine aliquo retene mento esse jus ipsius Felicie Et pro hac recognicione fine et concordia fidem Robertus et Felicia concesserunt predictis Waltero et Margerie predicta tenementa cum pertinenciis habenda et tenenda eisdem Waltero et Margerie et heredibus ipsius Margerie de predictis Roberto et Felicia et heredibus ipsius Felicie inperpetuum reddendo inde per annum duodecim marcas argenti ad quatuor terminos scilicet ad festum beate Marie in Martio tres marcas ad Nativitatem sancti Johannis Baptiste tres marcas ad festum sancti Michaelis tres marcas et ad festum sancti Andree apostoli tres marcas et faciendo inde ad scutagium cum contigerit quantum pertinet ad predicta tenementa pro omni servicio consuetudine et exaccione Et predicti Robertus et Felicia et heredes ipsius Felicie warantizabunt predictis Waltero et Margerie et heredibus ipsius Margerie predicta tenementa cum pertinenciis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo octavodate coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonname magistro Simone de Wautonname Alano de Watsaundname Egidio de Erdyntonname et Willelmo Trussel justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Nicholainame et Feliciam uxoremname eius petentes et Walterum Comynname et Margeriam uxoremname eius tenentes de duabus carucatas terre et quadraginta solidatis annui redditus cum pertinenciis in Saperton et inter eosdem Robertumname et Feliciamname petentes et predictos Walterumname et Margeriamname quos Marie que fuit uxor Henrici le Combatourname vocavit ad warantum et qui ei warantizabunt de sexaginta et quatuor acris terre cum pertinenciis in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Walterusname et Margerianame recognoverunt predicta tenementa cum pertinenciis sine aliquo retene mento esse jus ipsius Feliciename Et pro hac recognicione fine et concordia fidem Robertusname et Felicianame concesserunt predictis Walteroname et Margeriename predicta tenementa cum pertinenciis habenda et tenenda eisdem Walteroname et Margeriename et heredibus ipsius Margeriename de predictis Robertoname et Felicianame et heredibus ipsius Feliciename inperpetuum reddendo inde per annum duodecim marcas argenti ad quatuor terminos scilicet ad festum beate Marie in Martio tres marcas ad Nativitatem sancti Johannis Baptiste tres marcas ad festum sancti Michaelis tres marcas et ad festum sancti Andree apostoli tres marcas et faciendo inde ad scutagium cum contigerit quantum pertinet ad predicta tenementa pro omni servicio consuetudine et exaccione Et predicti Robertus et Felicia et heredes ipsius Feliciename warantizabunt predictis Walteroname et Margeriename et heredibus ipsius Margeriename predicta tenementa cum pertinenciis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum