Charter Document - 00490484

Charter Document - 00490484


Charter Number: 00490484
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1303
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine amen Coram nobis J[ohanne] de Rodberewe venerabilis patris domini W[illelmi] Wygorniensis episcopi commissario generali comparuit dominus Johannes dictus Colle procurator religiosorum virorum abbatis et conventus Cirenc[estrie] sufficiens habens mandatum et petiit pensionem duorum solidorum de Johanne Gamage rectore ecclesie de Lechampton quam dicti religiosi possederunt titulum sufficientem habentes super ipsa Et quia quidam Henricus quondam rector dicte ecclesie de Lechampton dictam pensionem solvere contradixit dicti religiosi fecerunt eundem coram sanctissimo patre domino Thome quondam Cantuar[iensis] archiepiscopo super ipsa pensione vocari qui legitime precedens finem imposuit negocio memorato Et dictus Henricus confessus fuit coram eodem capellam de Lechampton cum omnibus pertinentiis suis de jure esse ecclesie de Chilteham preterea decimas de terra quam Galfridus Cocus et Oliverus de la Mare aliquando tenuerunt predicte ecclesie adjacere Dictusque Johannes coram nobis in judicio judicialiter bonam fidem agnoscens personaliter comparens sponte pure et absolute premissa in peticione contenta tam jus quam possessionem dictorum religiosorum esse vera exhibita quia in judicio dicta littera sanctissimi patris sigillo suo quo dum vixit utebatur consignata ad probacionem dictorum religiosorum super peticione memorata productaque duobus testibus ex abundanti fide dignis et omni excepcione majoribus quibus juratis et examinatis quia nos J[ohannes] commissarius memoratus invenimus intencionem dictorum religiosorum sufficienter esse probatam tam per confessionem dicti Johannis quam per dictum instrumentum coram nobis in judicio exhibitum quam per dictam testem coram nobis examinatorum Nos pro jure et possessione dictorum religiosorum pronunciamus decem entes dictam ecclesiam de Lechampton dicte ecclesie de Chiltenham subjacere et in dictis duobus solidis singulis annis futuris temporibus in festivitate sancti Michaelis solvendis dictis abbati et conventui sub esse et dictum rectorem de Lechampton nomine ecclesie sue predicte dictis religiosis condemnamus precipientes quod tam dictus Johannes quam sui successores singuli inperpetuum dictis religiosis de dictis duobus solidis singulis annis satisfaciant in termino prenotato per sentenciam precepti condemnamus Require processum huius sentencie in registro Consistorii Glouc[estrie] die Lune proximo post festum sancti Martini anno Domini MCCC tercio Et eciam in eodem regesturo eiusdem anni invenietur sentencia facta pro pensione de Hatherleye

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





In Dei nomine amen Coram nobis J[ohanne] de Rodberewe venerabilis patris domini W[illelmi] Wygorniensis episcopi commissario generaliname comparuit dominus Johannes dictus Colle procurator religiosorum virorum abbatis et conventus Cirenc[estrie]name sufficiens habens mandatum et petiit pensionem duorum solidorum de Johanne Gamage rectore ecclesie de Lechamptonname quam dicti religiosiname possederunt titulum sufficientem habentes super ipsa Et quia quidam Henricus quondam rector dicte ecclesie de Lechamptonname dictam pensionem solvere contradixit dicti religiosi fecerunt eundem coram sanctissimo patre domino Thome quondam Cantuar[iensis] archiepiscoponame super ipsa pensione vocari qui legitime precedens finem imposuit negocio memorato Et dictus Henricusname confessus fuit coram eodem capellam de Lechampton cum omnibus pertinentiis suis de jure esse ecclesie de Chiltehamname preterea decimas de terra quam Galfridus Cocusname et Oliverus de la Marename aliquando tenuerunt predicte ecclesie adjacere Dictusque Johannesname coram nobis in judicio judicialiter bonam fidem agnoscens personaliter comparens sponte pure et absolute premissa in peticione contenta tam jus quam possessionem dictorum religiosorumname esse vera exhibita quia in judicio dicta littera sanctissimi patris sigillo suo quo dum vixit utebatur consignata ad probacionem dictorum religiosorumname super peticione memorata productaque duobus testibus ex abundanti fide dignis et omni excepcione majoribus quibus juratis et examinatis quia nos J[ohannes] commissariusname memoratus invenimus intencionem dictorum religiosorumname sufficienter esse probatam tam per confessionem dicti Johannisname quam per dictum instrumentum coram nobis in judicio exhibitum quam per dictam testem coram nobis examinatorum Nos pro jure et possessione dictorum religiosorumname pronunciamus decem entes dictam ecclesiam de Lechampton dicte ecclesie de Chiltenham subjacere et in dictis duobus solidis singulis annis futuris temporibus in festivitate sancti Michaelis solvendis dictis abbatiname et conventuiname sub esse et dictum rectorem de Lechamptonname nomine ecclesie sue predicte dictis religiosisname condemnamus precipientes quod tam dictus Johannesname quam sui successores singuli inperpetuum dictis religiosis de dictis duobus solidis singulis annis satisfaciant in termino prenotato per sentenciam precepti condemnamus Require processum huius sentencie in registro Consistorii Glouc[estrie]location die Lune proximo post festum sancti Martini anno Domini MCCC terciodate Et eciam in eodem regesturo eiusdem anni invenietur sentencia facta pro pensione de Hatherleye