Charter Document - 00490379

Charter Document - 00490379


Charter Number: 00490379
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Absolution
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine amen Nos officialis Wygorn[] de negocio capcionis Johannis de Cardigan per servientes domini abbatis Cirenc[] dudum facte et de sentencia excommunicacionis propter hoc auctoritate ordinaria late in eos inter dominum Wygorn[] episcopum ex parte una et dominum abbatem Cirenc[] judicium in se suscipientem ex altera de voluntate parcium cognoscentes comperimus probatum per testes quod ecclesia Wyg[] est in possessione vel quasi libertatis faciendi per ballivos domini episcopi judicium et justiciam de furto manifesto et de latronibus cum furto actualiter deprehensis in Wythyndon[] et Bybury et Berndesley que est pars libertatis de Beybury supradicta et quod Johannes de Cardigan fugiens contra pacem regiam suscitato clamore valido captus fuit et incarceratus infra manerium de Berndeleye et libertatem de Beybury non tamen cum furto aliquo manifesto quod exinde presumimus quod contrarium non probatur et quod ecclesia Wygorn[] est in possessione vel quasi libertatis[] corrigendi exilia furta manifesta [] que non ad sex denarios se extendunt et dimittendi fures pro delictis huiusmodi castigatos quamvis hoc capitulum dictum captum sine re aliena magna vel modica non contingat et quod capti sine furto manifesto frequencius per ballivos domini episcopi apud Cirencestr[] et exinde apud Glouc[] per ballivos domini abbatis quandoque veto per ballivos domini episcopi immediate apud Glouc[] consueverunt transduci quamvis justius et ecclesie Wygorn[] ex multis causis commodius videatur fures non manifestos de Beybury ad Cirenc[] destinare et quod servientes dicti abbatis vi et armis sine consideracione et judicio cuiuslibet curie propria auctoritate quam regiam asserebant post detencionem dicti Johannis per octo dies in Berndesleya carcerem domini episcopi in eadem impetuose ingressi dictum Johannem vinctum ibidem compedibus et cathena carucaria involutum lineo ventilabro domini de Berndesleya abduxerunt et huc detinent ventilabrum boyas et cathenam Hanc itaque serviencium injuriam in ultimo capitulo jam dicto expressam quoad oblata reputantes merito graviorem partem dicti domini abbatis pro suorum servientum offensa in decem libris argenti domino episcopo emolvendis per precepti sentenciam condempnamus et eundem abbatem ac servientes ipsius in ceteris absolvimus per decretum Datum et actum Cirenc[] vj idus Octobris anno gracie mcclxx secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





In Dei nomine amen Nos officialis Wygornname[] de negocio capcionis Johannis de Cardiganname per servientes domini abbatis Cirencname[] dudum facte et de sentencia excommunicacionis propter hoc auctoritate ordinaria late in eos inter dominum Wygorn[] episcopumname ex parte una et dominum abbatem Cirencname[] judicium in se suscipientem ex altera de voluntate parcium cognoscentes comperimus probatum per testes quod ecclesia Wyg[] est in possessione vel quasi libertatis faciendi per ballivos domini episcopiname judicium et justiciam de furto manifesto et de latronibus cum furto actualiter deprehensis in Wythyndon[] et Bybury et Berndesley que est pars libertatis de Beybury supradicta et quod Johannes de Cardiganname fugiens contra pacem regiam suscitato clamore valido captus fuit et incarceratus infra manerium de Berndeleye et libertatem de Beybury non tamen cum furto aliquo manifesto quod exinde presumimus quod contrarium non probatur et quod ecclesia Wygorn[] est in possessione vel quasi libertatis[] corrigendi exilia furta manifesta [] que non ad sex denarios se extendunt et dimittendi fures pro delictis huiusmodi castigatos quamvis hoc capitulum dictum captum sine re aliena magna vel modica non contingat et quod capti sine furto manifesto frequencius per ballivos domini episcopiname apud Cirencestr[] et exinde apud Glouc[] per ballivos domini abbatisname quandoque veto per ballivos domini episcopiname immediate apud Glouc[] consueverunt transduci quamvis justius et ecclesie Wygorn[] ex multis causis commodius videatur fures non manifestos de Beybury ad Cirenc[] destinare et quod servientes dicti abbatisname vi et armis sine consideracione et judicio cuiuslibet curie propria auctoritate quam regiam asserebant post detencionem dicti Johannisname per octo dies in Berndesleya carcerem domini episcopiname in eadem impetuose ingressi dictum Johannemname vinctum ibidem compedibus et cathena carucaria involutum lineo ventilabro domini de Berndesleya abduxerunt et huc detinent ventilabrum boyas et cathenam Hanc itaque serviencium injuriam in ultimo capitulo jam dicto expressam quoad oblata reputantes merito graviorem partem dicti domini abbatisname pro suorum servientumname offensa in decem libris argenti domino episcoponame emolvendis per precepti sentenciam condempnamus et eundem abbatemname ac servientesname ipsius in ceteris absolvimus per decretum Datum et actum Cirenclocation[] vj idus Octobris anno gracie mcclxx secundodate