Charter Document - 00490378
Charter Number: | 00490378 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquest |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Inquisicio summonita et capta apud Fayreford coram Galfrido de Leukenore et Waltero de Helyun in vigilia sancti Martini [] anno l quinto [regni regis Henrici filii regis Johannis] si ballivi Ricardi regis Alemannorum de manerio suo de Lechelade quod est infra libertatem septem hundredorum abbatis Cirencestr[] multipliciter impediunt ballivos ipsius abbatis de eadem libertate quominus ipsi execuciones judiciorum de latronibus captis infra libertatem predictam facere possint sicut facere debent et facere consueverunt temporibus retroactis in ipsius abbatis non modicum dispendium et predicte libertatis sue lesionem manifestam [] per Philippum de Hetherleg[] Willelmum de Rynn Johannem le Eyr Willelmum de Benetham Johannem de Frompton[] Radulfum Ferre Ricardum de Clyveshale Robertum de Aqua Adam de Huske Petrum Damisel Robertum Solers et Willelmum de Stabulo de comitatu Glouc[] et Walerand de Bluntesdon[] Rogerum de la Bury Nicholaum de Lustreshull[] [] Jacobum de Grundewell Thomam Maleward Petrum de Molyns Thomam de Nony Ricardum Costard[] Willelmum Waleys Willelmum Alisaundre Galfridum de Maundevile Johannem le Keu et Robertum de Molendino de comitatu Wyltes[] juratos qui dicunt super sacramentum suum quod predictus abbas et predecessores sui a tempore quo primo habuerunt septem hundreda Cirencestr[] de domino rege semper consuerunt habere seysinam de prisonibus captis infra predictum manerium de Lechelade ita quod iidem prisones ibidem statim duci consueverunt apud Cirencestr[] et ultra unam noctem postquam capti fuissent non consuerunt custodiri apud Lechelade et dicunt quod prisones capti cum manuopere in curia predicti abbatis subierunt judicia Ceteri vero ducebantur ad prisionem domini regis Glouc[] quousque jam tribus annis elapsis quod ballivi ipsius Ricardi regis Alemannorum quasdam furcas erexerunt in prefato manerio de Lechelade in quibus[] quendam latronem captum cum quodam equo furato suspendi fecerunt Et dicunt quod Petrus filius Hereberti quondam vir Isabelle de Mortuo Mari tunc dominus de Lechelade levavit quasdam furcas in quibus suspendi fecit quendam latronem cum manuopere captum pro quo facto amerciatus fuit coram justiciariis itinerantibus apud Glouc[] et predicte furce prostrate per consideracionem eorundem justiciariorum
Markups
Names Markup:
Inquisicio summonita et capta apud Fayrefordlocation coram Galfrido de Leukenorename et Waltero de Helyunname in vigilia sancti Martini [] anno l quinto [regni regis Henrici filii regis Johannisdate] si ballivi Ricardi regis Alemannorumname de manerio suo de Lechelade quod est infra libertatem septem hundredorum abbatis Cirencestrname[] multipliciter impediunt ballivos ipsius abbatisname de eadem libertate quominus ipsi execuciones judiciorum de latronibus captis infra libertatem predictam facere possint sicut facere debent et facere consueverunt temporibus retroactis in ipsius abbatisname non modicum dispendium et predicte libertatis sue lesionem manifestam [] per Philippum de Hetherlegname[] Willelmum de Rynnname Johannem le Eyrname Willelmum de Benethamname Johannem de Fromptonname[] Radulfum Ferrename Ricardum de Clyveshalename Robertum de Aquaname Adam de Huskename Petrum Damiselname Robertum Solersname et Willelmum de Stabulo de comitatu Gloucname[] et Walerand de Bluntesdonname[] Rogerum de la Buryname Nicholaum de Lustreshullname[] [] Jacobum de Grundewellname Thomam Malewardname Petrum de Molynsname Thomam de Nonyname Ricardum Costardname[] Willelmum Waleysname Willelmum Alisaundrename Galfridum de Maundevilename Johannem le Keuname et Robertum de Molendino de comitatu Wyltes[] juratosname qui dicunt super sacramentum suum quod predictus abbasname et predecessores sui a tempore quo primo habuerunt septem hundreda Cirencestr[] de domino regename semper consuerunt habere seysinam de prisonibus captis infra predictum manerium de Lechelade ita quod iidem prisones ibidem statim duci consueverunt apud Cirencestr[] et ultra unam noctem postquam capti fuissent non consuerunt custodiri apud Lechelade et dicunt quod prisones capti cum manuopere in curia predicti abbatisname subierunt judicia Ceteri vero ducebantur ad prisionem domini regisname Glouc[] quousque jam tribus annis elapsis quod ballivi ipsius Ricardi regis Alemannorumname quasdam furcas erexerunt in prefato manerio de Lechelade in quibus[] quendam latronem captum cum quodam equo furato suspendi fecerunt Et dicunt quod Petrus filius Hereberti quondam vir Isabelle de Mortuo Mari tunc dominus de Lecheladename levavit quasdam furcas in quibus suspendi fecit quendam latronem cum manuopere captum pro quo facto amerciatus fuit coram justiciariis itinerantibus apud Glouc[] et predicte furce prostrate per consideracionem eorundem justiciariorum