Charter Document - 00490377
Charter Number: | 00490377 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement, Memorandum |
Date: | 1303 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod in festo Purificacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo primo ita convenit inter Willelmum de Solers de Shypton[] ex parte una et dominum Henricum abbatem Cirencestr[] et eiusdem loci conventum ex altera videlicet quod predictus Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod dicti abbas et conventus per ballivos suos tenebunt annuatim apud Shypton[] Peleye duos visus franciplegii de terminis sancti Martini et Hockeday sicut antiquitus facere consueverunt ad quos visus decennarius de Shipton[] Pelye per ipsos ballivos factus et juratus cum sua integra decena et omnes libere tenentes eiusdem ville venient coram eisdem ballivis et ibi per sacramentum presentabunt omnes defaltas tam liberorum quam aliorum in decena existendum assisam panis et cervisie fractam sanguinem extractum et hutesium levatum cumelingos et omnia alia que pertinent ad visum franciplegii tenend Et dicti abbas et conventus emendas et omnia amerciamenta inde quoquo modo proveniencia plenarie percipient imperpetuum sine contradiccione dicti Willelmi vel heredum suorum Et dictus Willelmus et heredes sui dabunt annuatim predictis abbati et conventui et eorum successoribus imperpetuum quinque solidos de certo redditui ad predictos terminos pro equali porcione ibidem solvendos pro hospicio suo quod antiquitus solebant habere in Shypton[] Pelye Quod si dicta solucionem terminis statutis non fecerint obligant omnes terras et tenementa bona et catalla sua tam in Shipton Pelye quam in Shipton Tyrel districcionibus ballivorum predictorum abbatis et conventus donec eisdem abbati et conventui de predicto redditu in plenum fuerit satisfactum In cuius rei testimonium huic scripto indentato partes sigilla sua alternatim apposuerunt
Markups
Names Markup:
Memorandum quod in festo Purificacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo primodate ita convenit inter Willelmum de Solers de Shyptonname[] ex parte una et dominum Henricum abbatem Cirencestrname[] et eiusdem loci conventumname ex altera videlicet quod predictus Willelmusname concessit pro se et heredibus suis quod dicti abbasname et conventusname per ballivosname suos tenebunt annuatim apud Shypton[] Peleye duos visus franciplegii de terminis sancti Martini et Hockeday sicut antiquitus facere consueverunt ad quos visus decennarius de Shipton[] Pelye per ipsos ballivosname factus et juratus cum sua integra decena et omnes libere tenentes eiusdem ville venient coram eisdem ballivisname et ibi per sacramentum presentabunt omnes defaltas tam liberorum quam aliorum in decena existendum assisam panis et cervisie fractam sanguinem extractum et hutesium levatum cumelingos et omnia alia que pertinent ad visum franciplegii tenend Et dicti abbasname et conventusname emendas et omnia amerciamenta inde quoquo modo proveniencia plenarie percipient imperpetuum sine contradiccione dicti Willelminame vel heredum suorum Et dictus Willelmusname et heredes sui dabunt annuatim predictis abbatiname et conventuiname et eorum successoribus imperpetuum quinque solidos de certo redditui ad predictos terminos pro equali porcione ibidem solvendos pro hospicio suo quod antiquitus solebant habere in Shypton[] Pelye Quod si dicta solucionem terminis statutis non fecerint obligant omnes terras et tenementa bona et catalla sua tam in Shipton Pelye quam in Shipton Tyrel districcionibus ballivorum predictorum abbatis et conventusname donec eisdem abbatiname et conventuiname de predicto redditu in plenum fuerit satisfactum In cuius rei testimonium huic scripto indentato partes sigilla sua alternatim apposuerunt