Charter Document - 00490207

Charter Document - 00490207


Charter Number: 00490207
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Briston in crastino Assencionis Domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto coram Gilberto de Preston Martino de Litilbiry Willelmo de Engelfeud et Galfrido de Leukenor justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matild[e] filiam Thome Marescall petentem et Rogerum abbatem Cirenc[estrie] tenentem per Adam Deyllegh positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de uno mesuagio uno molendino et una acra prati cum pertinenciis in Cirencestr[ie] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Matild[e] recognovit predicta mesuagium molendinum pratum cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Cirenc[cestrie] et illa remisit et quieta clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predicte Matild[e] sexaginta solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regisname apud Bristonlocation in crastino Assencionis Domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quintodate coram Gilberto de Prestonname Martino de Litilbiryname Willelmo de Engelfeudname et Galfrido de Leukenor justiciariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matild[e] filiam Thome Marescallname petentem et Rogerum abbatem Cirenc[estrie]name tenentem per Adam Deylleghname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de uno mesuagio uno molendino et una acra prati cum pertinenciis in Cirencestr[ie] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Matild[e]name recognovit predicta mesuagium molendinum pratum cum pertinenciis esse jus ipsius abbatisname et ecclesie sue Cirenc[cestrie]name et illa remisit et quieta clamavit de se et heredibus suis predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predicte Matild[e]name sexaginta solidos sterlingorum