Charter Document - 00489356
Charter Number: | 00489356 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Cecilia filia Rogeri et Petrus filius Orenge per attornatos ipsius Cecilie petunt uersus abbatem C duas carucatas terre cum pertinenciis excepta vna virgata terre in Astun ut ius suum [] et vnde quidam Reynaldus antecessor suus fuit seysitus in dominico suo ut de feodo et iure tempore domini regis Henrici aui domini regis Henrici qui nunc est capiendo inde expleta ad ualenciam [] Et de ipso Reynaldo cuidam Ade ut filio et heredi et de ipso Ada cuidam Rogero ut filio et heredi et de ipso Rogero quibusdam Orenge et Cecilie que nunc petunt ut filie et heredes Et de ipsa Orenga descendit ius [] siue predicto Petro ut filio et heredi et quod tale sit ius ipsorum offerunt [] Et abbas venit et defendit jus ipsorum quando [] et dicit quod predicti Cecilia et Petrus nichil iuris clamare possunt in predictis tenementis quia dicit quod quidam Nicholaus filius Willelmi et predicta Cecilia vxor eius et quidam Ricardus filius Willelmi et predicta Orenga mater predicti Petri aliquo tempore in curia regis coram Willelmo de Raleg et sociis suis justiciariis apud Westmonasterium anno domini regis Henrici filii regis Johannis xvii inplacitauerunt quemdam