Charter Document - 00489036
Charter Number: | 00489036 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
H[enricus] rex Anglorum et dux Normanorum [] abbati de C salutem Precipio tibi quod retrahas et teneas omnia dominica mea de C sicut probi homines de C illa iurauerunt et nominatim seruicium et tenementum Willelmi de C sicut illud iuratum est per probos homines C Teste magistro Aluer apud Wudestok Robertus uero frater eius post obitum eiusdem Willelmi saisiuit terram illam in manum suam sicut ille qui fecit se heredem Et abbas Robertus conquestus est domino regi et Willelmus filius Stephani tunc vicecomes ex precepto domini regis amouit eum et reddidit terram illam predicto abbati Mortuo uero abbate Roberto rex saisiuit abbatiam in manum suam cum uilla de C et cum pertinenciis et commisit eam custodiendam Ricardo Britoni et Thome de Cuserugge et Willelmo Janitori qui terram illam coluerunt sicut dominicum domini regis Procedente tempore Ricardus abbas nunc superstes impetrauit a rege [] uillam C cum pertinenciis suis et postea habuit cartam regis Ricardi de confirmacione terrarum illarum et modo de domino rege J[ohanne] talem ingressum habet abbas Ricardus in terram illam Et dicunt quod non est eskaeta domini regis nec quod potest eam dare et valet c s uel plus