Charter Document - 00488346
Charter Number: | 00488346 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1277 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Edwardus Dei gracia [] balliuis abbatis de C[irencestrie] salutem Precipimus vobis [] quod plenum rectum teneatis Juliane que fuit vxor Gilberti Wat de Minty Margerie filie Galfridi Ricardo de Pirie et Alicie vxori eius de septem acris terre cum pertinenciis in Minty quas Adam Fraunceis eis deforciat [] Et predicta Juliana et alie affidauerunt de prosequendo Et jdeo consideratum fuit quod predictus Adam sum moneretur ad proximum halimotum C[irencestrie] tentum die Sabbati proxima post festum beati Petri ad cathedram ad respondendum [] Ad quod halimotum predicta Juliana et alie venerunt per quendam Henricum de Minty attornatum suum Optulerunt se uersus predictum Adam Fraunceis qui secundum consuetudinem manerii de C[irencestrie] sum monitus fuit simpliciter Non venit [] Ideo secundum consuetudinem [] quod sum moneretur per testes veniendi ad proximum halimotum quod fuit die Sabbati proxima post festum sancti Gregorii pape