Charter Document - 00480358
Charter Number: | 00480358 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Placita apud Glouc coram Roberto de Lexinton Gileberto de Preston et sociis [suis] justiciariis itinerantibus jn octabis sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici iii xxv Abbas de C summonitus fuit ad respondendum Dauid et Matheo filiis Osberti et aliis hominibus predicti abbatis de Mynti de placito quare exigit ab ipsis alias consuetudines et alia seruicia que facere debent et facere consueuerunt tempore quo manerium de Mynti fuit in manum predecessorum domini regis regum Anglie contra prohibicionem [] et vnde predicti homines queruntur quod cum ipsi facere solent pro qualibet virgata terre quam de eo tenent quinque solidos per annum et quatuor precarias in autumno ad metendum ad cibum ipsius abbatis et quando latro ibi esset iudicaturus in eadem curia uel breue de recto in eadem curia motum fuerit solebant uenire ad sectam facere ad predictam curiam ipsius abbatis per quatuor homines de villa de Mynti tantum pro omnibus seruiciis sectis et consuetudinibus predictus abbas exigit ab eis predicta seruicia et preterea exigit a quolibet ipsorum vnum hominem per tres dies in estate ad leuanda fena et a quolibet eorum terram tenencium exigit sectam per vnum hominem de curia ad curiam ipsius abbatis per totum annum et per summonicionem in uespere factam quod venient mane sequenti cum per tres dies antequam curia teneri debeat vnde dicunt quod deteriorati sunt et dampnum habent ad ualenciam [] Et abbas per attornatum suum venit et defendit vim et iniuriam quando [] Et dicit quod non uidetur ei quod debeat eis ad hoc breue respondere quia Mynti est pertinens ad C et omnes homines de C sunt villani jta quod si aliquis eorum filiam suam maritauerit illam maritare non potest sine merchetto ipsi abbati dando et hoc aliquando plus et aliquando minus pro uoluntate ipsius abbatis Et preterea dicit quod C et Mynti vnum manerium sunt et vna curia et vnum halimotum et quod omnes homines de C terram tenentes semper faciunt predictam sectam ad curiam ipsius abbatis de curia ad curiam per totum annum scilicet quilibet eorum per vnum hominem ad summonicionem predicti abbatis uespere factam quod mane sequenti uenient ad curiam et similiter predicti homines de Mynti sunt villani et consimili modo predictum merchettum dare debent pro filiabus maritandis et predictam sectam facere debent ad curiam predicti abbatis de curia ad curiam per totum annum et predictos tres dies in estate ad leuanda fena ipsius abbatis sicuti alii homines de C jta quod alias coram domino M[artino] de Pateshull et sociis suis justiciariis apud Westmonasterium contencio mota fuit de predictis sectis consuetudinibus et seruiciis inter predictum abbatem et predictos homines suos de C jta quod inter eos capta fuit quedam jurata xxiiii militum per quam juratam conuictum fuit quod predicti homines fuerunt villani et quod omnia predicta seruicia consuetudines et sectas facere debent sicut predictum est et quod Mynti sit membrum de C et vna curia et vnum halimotum et quod omnes homines debeant facere omnia predicta seruicia consuetudines et sectas sicuti ceteri homines de C sicut predictum est Ponit se super juratam patrie Et predictus abbas profert cartam domini regis Ricardi que testatur quod idem concessit eidem abbati et ecclesie sue de C manerium de C et Mynti quod est membrum de C Post venerunt predicti homines de Mynti et cognouerunt quod debent dare merchettum pro filiabus suis maritandis et quod debent leuare fena predicti abbatis per iii dies in estate et quod facere debent eidem abbati omnia alia seruicia et consuetudines que predicti homines de C facere debent Et ideo consideratum est quod predictus abbas remaneat in seisina sua in pace et predicti Dauid Matheus et alii homines de Mynty in misericordia pro falso clamore []
Markups
Names Markup:
Placita apud Glouclocation coram Roberto de Lexintonname Gileberto de Prestonname et sociis [suis] justiciariisname itinerantibus jn octabis sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici iii xxvdate Abbas de Cname summonitus fuit ad respondendum Dauidname et Matheo filiis Osbertiname et aliis hominibus predicti abbatis de Myntiname de placito quare exigit ab ipsis alias consuetudines et alia seruicia que facere debent et facere consueuerunt tempore quo manerium de Myntiproperty fuit in manum predecessorum domini regis regum Angliename contra prohibicionem [] et vnde predicti homines queruntur quod cum ipsi facere solent pro qualibet virgata terre quam de eo tenent quinque solidos per annum et quatuor precarias in autumno ad metendum ad cibum ipsius abbatisname et quando latro ibi esset iudicaturus in eadem curia uel breue de recto in eadem curia motum fuerit solebant uenire ad sectam facere ad predictam curiam ipsius abbatisname per quatuor homines de villa de Mynti tantum pro omnibus seruiciis sectis et consuetudinibus predictus abbasname exigit ab eis predicta seruicia et preterea exigit a quolibet ipsorum vnum hominem per tres dies in estate ad leuanda fena et a quolibet eorum terram tenencium exigit sectam per vnum hominem de curia ad curiam ipsius abbatisname per totum annum et per summonicionem in uespere factam quod venient mane sequenti cum per tres dies antequam curia teneri debeat vnde dicunt quod deteriorati sunt et dampnum habent ad ualenciam [] Et abbasname per attornatumname suum venit et defendit vim et iniuriam quando [] Et dicit quod non uidetur ei quod debeat eis ad hoc breue respondere quia Mynti est pertinens ad C et omnes homines de C sunt villani jta quod si aliquis eorum filiam suam maritauerit illam maritare non potest sine merchetto ipsi abbatiname dando et hoc aliquando plus et aliquando minus pro uoluntate ipsius abbatisname Et preterea dicit quod C et Mynti vnum manerium sunt et vna curia et vnum halimotum et quod omnes homines de C terram tenentes semper faciunt predictam sectam ad curiam ipsius abbatisname de curia ad curiam per totum annum scilicet quilibet eorum per vnum hominem ad summonicionem predicti abbatisname uespere factam quod mane sequenti uenient ad curiam et similiter predicti homines de Mynti sunt villani et consimili modo predictum merchettum dare debent pro filiabus maritandis et predictam sectam facere debent ad curiam predicti abbatisname de curia ad curiam per totum annum et predictos tres dies in estate ad leuanda fena ipsius abbatisname sicuti alii homines de C jta quod alias coram domino M[artino] de Pateshullname et sociis suis justiciariis apud Westmonasterium contencio mota fuit de predictis sectis consuetudinibus et seruiciis inter predictum abbatemname et predictos homines suos de C jta quod inter eos capta fuit quedam jurata xxiiii militumnumeral per quam juratam conuictum fuit quod predicti homines fuerunt villani et quod omnia predicta seruicia consuetudines et sectas facere debent sicut predictum est et quod Mynti sit membrum de C et vna curia et vnum halimotum et quod omnes homines debeant facere omnia predicta seruicia consuetudines et sectas sicuti ceteri homines de C sicut predictum est Ponit se super juratam patrie Et predictus abbasname profert cartam domini regis Ricardiname que testatur quod idem concessit eidem abbatiname et ecclesie sue de Cname manerium de C et Mynti quod est membrum de C Post venerunt predicti homines de Mynti et cognouerunt quod debent dare merchettum pro filiabus suis maritandis et quod debent leuare fena predicti abbatisname per iii diesnumeral in estate et quod facere debent eidem abbatiname omnia alia seruicia et consuetudines que predicti homines de C facere debent Et ideo consideratum est quod predictus abbasname remaneat in seisina sua in pace et predicti Dauidname Matheusname et alii homines de Mynty in misericordia pro falso clamore []