Charter Document - 00480355
| Charter Number: | 00480355 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1261 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notandum quod cum prior de Horsleye inpediunt Ricardum de Ludesmore factum theying mannum et juratum coram Adam de Yllega et aliis balliuis abbatis C[irencestrie] post quam predictus prior recognouit in curia regis quod balliui abbatis C[irencestrie] debent ingredi ad faciendum quicquid pertinet ad officium vicecomitis predicti balliui distrixerunt predictum priorem quod ueniret ad curiam C[irencestrie] responsurus de supradicta transgressione Et prior districtus deliberauit aueria sua per breue regis et posuit loquelam ad bancum London Et postea returnatum fuit breue apud Gloucestrie post Pascha coram domino Gilberto de Preston et sociis suis anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl quinto et ibi placitarum et terminatum fuit forma subscripta sciant quod prior dat i marcum pro licencia concordandi [] Et est concordia talis quod predictus prior cognouit quod balliui ipsius prioris presentare debent decenarium coram balliuis predicti abbatis in plena curia ipsius prioris de Horsleye ad duos turnos balliuorum predicti abbatis cum necesse fuerit quod aliquis decenarius ammoueatur et alius loco ipsius instituatur et coram balliuis ipsius abbatis sacramentum prestare debet Nec licebit predicto priori nec balliuis suis predictos decenarios ammouere nisi racionabili de causa et hoc in presencia balliuorum predicti abbatis
Markups
Names Markup:
Notandum quod cum prior de Horsleyename inpediunt Ricardum de Ludesmore factum theying mannum et juratumname coram Adam de Ylleganame et aliis balliuis abbatis C[irencestrie]name post quam predictus priorname recognouit in curia regisname quod balliui abbatis C[irencestrie]name debent ingredi ad faciendum quicquid pertinet ad officium vicecomitis predicti balliuiname distrixerunt predictum prioremname quod ueniret ad curiam C[irencestrie] responsurus de supradicta transgressione Et priorname districtus deliberauit aueria sua per breue regisname et posuit loquelam ad bancum London Et postea returnatum fuit breue apud Gloucestrie post Pascha coram domino Gilberto de Prestonname et sociis suis anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl quintodate et ibi placitarum et terminatum fuit forma subscripta sciant quod priorname dat i marcumnumeral pro licencia concordandi [] Et est concordia talis quod predictus priorname cognouit quod balliui ipsius priorisname presentare debent decenariumname coram balliuis predicti abbatisname in plena curia ipsius prioris de Horsleyename ad duos turnos balliuorum predicti abbatisname cum necesse fuerit quod aliquis decenariusname ammoueatur et alius loco ipsius instituatur et coram balliuis ipsius abbatisname sacramentum prestare debet Nec licebit predicto prioriname nec balliuisname suis predictos decenariosname ammouere nisi racionabili de causa et hoc in presencia balliuorum predicti abbatisname
