Charter Document - 00480344
Charter Number: | 00480344 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Preceptum fuit vicecomiti quod distringeret omnes sectatores curie abbatis C de C per omnes terras [] et quod de exitibus [] et quod haberet corpora eorum hic ad hunc diem ad faciendum recordum loquele que fuit in eadem curia per breue regis de recto inter Johannem le Ridelare petentem et Ricardum at the Sterte et Julianam vxorem eius tenentes de vno mesuagio et medietate vnius virgate terre cum pertinenciis in Minty vnde eadem Juliana queritur falsum sibi factum fuisse judicium in eadem curia et similiter quod eodem modo distringeret predictum Johannem quod esset hic ad audiendum recordum illud [] Et Johannes Ricardus et Juliana et similiter sectatores curie predicte veniunt Et recordant quod nunquam fuit aliquod placitum in eadem curia de predicta terra immo de predicto mesuagio tantum Dicunt uero quod jam viginti annis elapsis predictus Johannes petiit uersus predictam Julianam predictum mesuagium cum pertinenciis per paruum breue de recto clausum ut jus suum et illud per judicium eiusdem curie recuperauit jta quod predicta Juliana postmodum questa fuit falsum sibi factum fuisse judicium in eadem curia de predicto mesuagio et tulit quoddam breue de faciendo venire predictum recordum coram Rogero de Turkeby et sociis suis justiciariis hic a die Pasche in xv dies anno regni domini H[enrici] regis patris domini E[dwardi] regis qui nunc est anno liii Quo misso per vicecomitem et aduocato per quatuor homines eiusdem curie compertum fuit ex tenore eiusdem quod non fuit erratum in predicta loquela propter quod consideratum fuit quod predictus Johannes iret inde sine die et predicta Juliana in misericordia pro falso clamore Et de hoc ponit se super recordum rotulorum predictorum quibus quesitis illud idem compertum est Et ideo consideratum est quod predictus Johannes eat inde sine die et predicta Juliana in misericordia pro falso clamore
Markups
Names Markup:
Preceptum fuit vicecomitiname quod distringeret omnes sectatores curie abbatis Cname de C per omnes terras [] et quod de exitibus [] et quod haberet corpora eorum hic ad hunc diem ad faciendum recordum loquele que fuit in eadem curia per breue regis de recto inter Johannem le Ridelarename petentem et Ricardum at the Stertename et Julianam vxoremname eius tenentes de vno mesuagionumeral et medietate vnius virgate terre cum pertinenciis in Minty vnde eadem Juliananame queritur falsum sibi factum fuisse judicium in eadem curia et similiter quod eodem modo distringeret predictum Johannemname quod esset hic ad audiendum recordum illud [] Et Johannesname Ricardusname et Juliananame et similiter sectatores curie predicte veniunt Et recordant quod nunquam fuit aliquod placitum in eadem curia de predicta terra immo de predicto mesuagio tantum Dicunt uero quod jam viginti annisnumeral elapsis predictus Johannesname petiit uersus predictam Julianamname predictum mesuagium cum pertinenciis per paruum breue de recto clausum ut jus suum et illud per judicium eiusdem curie recuperauit jta quod predicta Juliananame postmodum questa fuit falsum sibi factum fuisse judicium in eadem curia de predicto mesuagio et tulit quoddam breue de faciendo venire predictum recordum coram Rogero de Turkebyname et sociis suis justiciariis hic a die Pasche in xv dies anno regni domini H[enrici] regis patris domini E[dwardi] regis qui nunc est anno liiidate Quo misso per vicecomitemname et aduocato per quatuor homines eiusdem curie compertum fuit ex tenore eiusdem quod non fuit erratum in predicta loquela propter quod consideratum fuit quod predictus Johannesname iret inde sine die et predicta Juliananame in misericordia pro falso clamore Et de hoc ponit se super recordum rotulorum predictorum quibus quesitis illud idem compertum est Et ideo consideratum est quod predictus Johannesname eat inde sine die et predicta Juliananame in misericordia pro falso clamore