Charter Document - 00480340

Charter Document - 00480340


Charter Number: 00480340
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1301
Date type: Internal, Event, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Alicia que fuit vxor Ricardi le Neweman de Mynti petit versus abbatem de C[irencestrie] duodecim acras prati cum pertinenciis in Mynty vt ius [] in quas idem abbas non habet ingressum nisi per Adam Fraunceys et Adam Beusire quibus predictus Ricardus vir ipsius Alicie eas dimisit cui ipsa in vita sua contradicere non potuit [] Et abbas per attornatum suum venit et dicit quod non debet ei inde ad hoc breue respondere Dicit enim quod Mynti est membrum manerii de C[irencestrie] quod est de antiquo dominico corone Anglie vbi nullum breue currit nisi paruum breue de recto clausum Et petit iudicium de breui Et Alicia non potest hoc dedicere ex quo idem abbas profert cartam domini regis que hoc idem testatur Et petit licenciam recedendi de breui suo et habet [] Ideo abbas inde sine die Mynti allocatur pro antiquo dominico corone Anglie termino sancti Trinitatis apud Ebor in banco anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nono in rotulo xlvii de placitis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Alicia que fuit vxor Ricardi le Neweman de Myntiname petit versus abbatem de C[irencestrie]name duodecim acras prati cum pertinenciis in Mynty vt ius [] in quas idem abbasname non habet ingressum nisi per Adam Fraunceysname et Adam Beusirename quibus predictus Ricardus vir ipsius Aliciename eas dimisit cui ipsa in vita sua contradicere non potuit [] Et abbasname per attornatum suum venit et dicit quod non debet ei inde ad hoc breue respondere Dicit enim quod Mynti est membrum manerii de C[irencestrie] quod est de antiquo dominico corone Anglie vbi nullum breue currit nisi paruum breue de recto clausum Et petit iudicium de breui Et Alicianame non potest hoc dedicere ex quo idem abbasname profert cartam domini regis que hoc idem testatur Et petit licenciam recedendi de breui suo et habet [] Ideo abbasname inde sine die Mynti allocatur pro antiquo dominico corone Anglie termino sancti Trinitatis apud Ebor in banco anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nonodate in rotulo xlvii de placitis