Charter Document - 00480289
Charter Number: | 00480289 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Agnes quondam vxor Gileberti Bule de C salutem in Domino Nouerit vniuersitas uestra me pro salute anime g[ileberti] Bule quondam uiri mei et pro mea meorumque salute dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie b Marie C et canonicis ibidem Deo seruientibus inperpetuum totum illud mesuagium quod fuit g[ileberti] Bule quondam uiri mei in Castelstret reddendo inde per annum Henrico filio Elie de Monasterio vnum denarium tantum jta tamen quod ego in dicto mesuagio manebo quousque michi in alio loco sufficienti et competenti per uisum bonorum uirorum fuerit competenter prouisum a canonicis predictis Hoc uero ab eisdem honeste prouiso absque disceptacione illuc pro uoluntate eorum me transferam Preterea si de me humanitus contigerit infra terminos quos habeo de quibusdam terris et tenementis prout scripta que de eis habeo testantur omnes termini mei predictarum terrarum et tenementorum cedant plenarie in usus dicte ecclesie et canonicorum Actum Incarnacionis dominice anno mccxxxvii Et ut hec mea donacio et concessio robur firmitatis obtineat inperpetuum presens scriptum sigillo meo munitum dicte ecclesie et canonicis fieri feci Hiis testibus p[etro] de Egeswrth[] s[tephano] de Harnhull Ricardo de Bagingeden[] Ricardo Erkinb[] w[illemo] de Burt[] h[umfrido] de la Barre Waltero le Bel et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Agnes quondam vxor Gileberti Bule de Cname salutem in Domino Nouerit vniuersitas uestra me pro salute anime g[ileberti] Bule quondam uiriname mei et pro mea meorumque salute dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie b Marie Cname et canonicisname ibidem Deo seruientibus inperpetuum totum illud mesuagium quod fuit g[ileberti] Bule quondam uiriname mei in Castelstret reddendo inde per annum Henrico filio Elie de Monasterioname vnum denarium tantum jta tamen quod ego in dicto mesuagio manebo quousque michi in alio loco sufficienti et competenti per uisum bonorum uirorum fuerit competenter prouisum a canonicisname predictis Hoc uero ab eisdem honeste prouiso absque disceptacione illuc pro uoluntate eorum me transferam Preterea si de me humanitus contigerit infra terminos quos habeo de quibusdam terris et tenementis prout scripta que de eis habeo testantur omnes termini mei predictarum terrarum et tenementorum cedant plenarie in usus dicte ecclesiename et canonicorumname Actum Incarnacionis dominice anno mccxxxviidate Et ut hec mea donacio et concessio robur firmitatis obtineat inperpetuum presens scriptum sigillo meo munitum dicte ecclesie et canonicis fieri feci Hiis testibus p[etro] de Egeswrthname[] s[tephano] de Harnhullname Ricardo de Bagingedenname[] Ricardo Erkinbname[] w[illemo] de Burtname[] h[umfrido] de la Barrename Waltero le Belname et aliis