Charter Document - 00480266
| Charter Number: | 00480266 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos scriptum presens peruenerit Engelardus constabularius Gloucestrie eternam jn Domino salutem Sciat vniuersitas uestra quod cum dominus meus Gerardus de Athyes a domino rege J[ohanne] vicecomes Gloucestrie fuisset constitutus juuenes quidam de C[irencestrie] domini regis natiui Alexander Malherbe Joo Cobbe Johannes Mimp Radulphus Tut et alii quidam extranei in eadem uilla residentes quidam uero aduenticii aliquandiu ibidem perdendi nantes conquesti sunt vicecomiti jn pleno comitatu Gloucestrie de abbate Ricardo de C[irencestrie] qui tunc temporis fuit feodi firmarius regis de manerio C[irencestrie] quod jdem abbas Ricardus singulis annis tres bederipas de consuetudine ab eis jnjuste exigebat Itaque propter crebram predictorum conquerencium querimoniam missus a dicto vicecomite C[irencestrie] ex precepto ipsius halimotum C[irencestrie] coram nobis fecimus conuocari Venerunt autem conquerentes memorati eandem quam prius in comitatu de dicto abbate facientes querimoniam quibus jdem abbas respondit se racionabiliter prefatas bederipas ab eis querere eo quod ipsi easdem bederipas semper consueuerunt et debebant domino regi facere et ipse bederipas illas ab eis exigebat ex parte domini regis sicut feodi firmarius domini regis de manerio de C[irencestrie] Requisiti tandem tam conquerentes quam abbas memoratus an ponerent se super hoc jn juracione legalium hominum de C[irencestrie] responderunt continuo conquerentes se hoc libenter uelle facere Abbas eciam pro se in jdem consensit Igitur de consensu utriusque partis electi sunt x et ix legales homines de senioribus uille qui magis inde ueritatem uidebantur scire Qui sacramento recognouerunt coram nobis et coram Johanne Gwerra de Bristoll et Willelmo clerico de castello de Gloucestria et Ricardo Burgeis de Gloucestrie Roberto filio Ercumbaldi Roberto de Cardumuill Jordano de C[irencestrie] Roberto Pirie Henrico Hotot Ernaldo Barbast et coram toto halimoto C[irencestrie] et multis aliis de visneto hanc esse consuetudinem de natiuis domini regis quod natiui videlicet domini regis de C[irencestrie] dum fuerunt sub uirga et potestate et ad manu pastum patrum suorum et matrum jdem parentes eos adquietant per bederipas quas ipsi faciunt domino regi uel eius firmario set quam cito jdem natiui liberam sui habuerint potestatem et de proprio vixerint labore et effecti fuerint sulfodes tunc quilibet eorum tres debet domino regi facere bedripas Et pro hiis tribus bedripis quilibet predictorum natiuorum habebat licenciam et libertatem emendi et uendendi sine theloneo quodcumque genus mercimonii inuenerit in mercato C[irencestrie] per totum annum preterquam equum dando tantummodo ad festum sancti Michaelis domino regi uel eius firmario ii denarios obolum de chepingauel Ad hec si quis eorum natiuorum alicubi per Angliam pro aliquo retro aut aliquo casu retentus fuerit dominus rex siue firmarius eius mittet seruientem proprium cum thethinga retenti ad ipsum replegiandum et manu tenendum quantum ius eius sese extenderit De extraneis uero habitantibus siue ad tempus in C[irencestrie] perdendi nantibus jdem recognouerunt juratores hanc esse legem quod si extraneus superueniens jacuerit jn nocte sancti Johannis Baptiste in C[irencestrie] et postea ibidem moram fecerit donec dominus rex aut eius firmarius faciat metere segetes suas quicumque sit ille siue liber siue seruus siue masculus siue femina tres debet facere bederipas domino regi uel eius firmario propter communem videlicet uille qua idem usus est et gauisus usque ad diem illum Recognouerunt eciam jdem juratores se uidisse quod regis natiui de C[irencestrie] qui erant sulfode et extranei perdendi nantes seu residentes in C[irencestrie] dictas bedripas fecerunt H[enrico] regi secundo ea die qua idem rex tenuit in manu sua manerium de C[irencestrie] et quod postea quam jdem rex H[enricus] dimisit prefato R[icardo] abbati villam C[irencestrie] illas bederipas eidem fecerunt abbati usque ad mortem eiusdem regis H[enrici] Et postea toto tempore regis Ricardi et toto tempore regis Johannis usque ad diem huius recognicionis eadem dicebant eos fecisse seruicia Hec autem sunt nomina juratorum per quos hec facta est recognicio Thomas de Mora Ricardus Wrenc Henricus filius Reinbaldi Ricardus Ceruus Hugo Ger Eboradus Boz Othwaldus prepositus Willelmus Ascer Reinbaldus de Preston Ernaldus Mazun Robertus de Lech W[illelmo] Sumer W[illelmo] Bracur Martinus Tannur Ernaldus Mei Gilebertus Scheuerib Henricus Beuze Ricardus filius Emme Facta fuit autem hec jnquisicio anno regni regis Johannis xi die sancti Petri aduincula Quod ut ad futurorum perueniat noticiam hoc scripto sigillo nostro roborato rei seriem posteris ad perpetuam declaraui memoriam
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos scriptum presens peruenerit Engelardus constabularius Gloucestriename eternam jn Domino salutem Sciat vniuersitas uestra quod cum dominus meus Gerardus de Athyesname a domino rege J[ohanne]name vicecomes Gloucestriename fuisset constitutus juuenes quidam de C[irencestrie] domini regisname natiui Alexandername Malherbename Joo Cobbename Johannes Mimpname Radulphus Tutname et alii quidam extranei in eadem uilla residentes quidam uero aduenticii aliquandiu ibidem perdendi nantes conquesti sunt vicecomitiname jn pleno comitatu Gloucestrie de abbate Ricardo de C[irencestrie]name qui tunc temporis fuit feodi firmarius regis de manerio C[irencestrie]name quod jdem abbas Ricardusname singulis annis tres bederipas de consuetudine ab eis jnjuste exigebat Itaque propter crebram predictorum conquerencium querimoniam missus a dicto vicecomite C[irencestrie]name ex precepto ipsius halimotum C[irencestrie] coram nobis fecimus conuocari Venerunt autem conquerentes memorati eandem quam prius in comitatu de dicto abbatename facientes querimoniam quibus jdem abbasname respondit se racionabiliter prefatas bederipas ab eis querere eo quod ipsi easdem bederipas semper consueuerunt et debebant domino reginame facere et ipse bederipas illas ab eis exigebat ex parte domini regisname sicut feodi firmarius domini regis de manerio de C[irencestrie]name Requisiti tandem tam conquerentes quam abbasname memoratus an ponerent se super hoc jn juracione legalium hominum de C[irencestrie] responderunt continuo conquerentes se hoc libenter uelle facere Abbasname eciam pro se in jdem consensit Igitur de consensu utriusque partis electi sunt xnumeral et ix legales hominesnumeral de senioribus uille qui magis inde ueritatem uidebantur scire Qui sacramento recognouerunt coram nobis et coram Johanne Gwerra de Bristollname et Willelmo clerico de castello de Gloucestrianame et Ricardo Burgeis de Gloucestriename Roberto filio Ercumbaldiname Roberto de Cardumuillname Jordano de C[irencestrie]name Roberto Piriename Henrico Hototname Ernaldo Barbastname et coram toto halimoto C[irencestrie] et multis aliis de visneto hanc esse consuetudinem de natiuis domini regisname quod natiui videlicet domini regisname de C[irencestrie] dum fuerunt sub uirga et potestate et ad manu pastum patrum suorum et matrum jdem parentes eos adquietant per bederipas quas ipsi faciunt domino reginame uel eius firmario set quam cito jdem natiui liberam sui habuerint potestatem et de proprio vixerint labore et effecti fuerint sulfodes tunc quilibet eorum tres debet domino reginame facere bedripas Et pro hiis tribus bedripis quilibet predictorum natiuorum habebat licenciam et libertatem emendi et uendendi sine theloneo quodcumque genus mercimonii inuenerit in mercato C[irencestrie] per totum annum preterquam equum dando tantummodo ad festum sancti Michaelis domino reginame uel eius firmario ii denariosnumeral obolum de chepingauel Ad hec si quis eorum natiuorum alicubi per Angliam pro aliquo retro aut aliquo casu retentus fuerit dominus rexname siue firmarius eius mittet seruientem proprium cum thethinga retenti ad ipsum replegiandum et manu tenendum quantum ius eius sese extenderit De extraneis uero habitantibus siue ad tempus in C[irencestrie] perdendi nantibus jdem recognouerunt juratoresname hanc esse legem quod si extraneus superueniens jacuerit jn nocte sancti Johannis Baptiste in C[irencestrie] et postea ibidem moram fecerit donec dominus rexname aut eius firmarius faciat metere segetes suas quicumque sit ille siue liber siue seruus siue masculus siue femina tres debet facere bederipas domino reginame uel eius firmario propter communem videlicet uille qua idem usus est et gauisus usque ad diem illum Recognouerunt eciam jdem juratoresname se uidisse quod regis natiui de C[irencestrie] qui erant sulfode et extranei perdendi nantes seu residentes in C[irencestrie] dictas bedripas fecerunt H[enrico] regi secundoname ea die qua idem rexname tenuit in manu sua manerium de C[irencestrie] et quod postea quam jdem rex H[enricus]name dimisit prefato R[icardo] abbatiname villam C[irencestrie] illas bederipas eidem fecerunt abbati usque ad mortem eiusdem regis H[enrici]name Et postea toto tempore regis Ricardiname et toto tempore regis Johannisname usque ad diem huius recognicionis eadem dicebant eos fecisse seruicia Hec autem sunt nomina juratorumname per quos hec facta est recognicio Thomas de Moraname Ricardus Wrencname Henricus filius Reinbaldiname Ricardus Ceruusname Hugo Gername Eboradus Bozname Othwaldus prepositusname Willelmus Ascername Reinbaldus de Prestonname Ernaldus Mazunname Robertus de Lechname W[illelmo] Sumername W[illelmo] Bracurname Martinus Tannurname Ernaldus Meiname Gilebertus Scheueribname Henricus Beuzename Ricardus filius Emmename Facta fuit autem hec jnquisicio anno regni regis Johannis xi die sancti Petri aduinculadate Quod ut ad futurorum perueniat noticiam hoc scripto sigillo nostro roborato rei seriem posteris ad perpetuam declaraui memoriam
