Charter Document - 00480214

Charter Document - 00480214


Charter Number: 00480214
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1249
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Wilton a die Pasche in v septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xxxiii coram Henrico de Bath Alano de Wadsand Willelmo de Wilton Reginaldo de Cobbeham et Willelmo le Brittun justiciariis jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Johannem filium Johannis petentem et Hugonem abbatem de C[irencestrie] tenentem per fratrem Stephanum de Euesham canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de duabus uirgatas terre cum pertinenciis in Latton vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Johannes recognouit predictas duas uirgatas terre illas ii uirgatas terre cum pertinenciis quas Radulphus le Keu aliquando tenuit esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de C[irencestrie] et illas remisit et quietas clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predicto Johanni vii marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Wiltonlocation a die Pasche in v septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xxxiiidate coram Henrico de Bathname Alano de Wadsandname Willelmo de Wiltonname Reginaldo de Cobbehamname et Willelmo le Brittun justiciariisname jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Johannem filium Johannisname petentem et Hugonem abbatem de C[irencestrie]name tenentem per fratrem Stephanum de Euesham canonicumname suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de duabus uirgatasnumeral terre cum pertinenciis in Latton vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Johannesname recognouit predictas duas uirgatas terre illas ii uirgatasnumeral terre cum pertinenciis quas Radulphus le Keuname aliquando tenuit esse ius ipsius abbatisname et ecclesie sue de C[irencestrie]name et illas remisit et quietas clamauit de se et heredibus suis predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbasname dedit predicto Johanniname vii marcasnumeral argenti