Charter Document - 00480210
| Charter Number: | 00480210 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Glouc[estriam] a die sancti Johannis Baptiste in tres septimanas anno regis regie H[enrici] filii regis Johannis xxv coram Roberto de Lexint[on] Radulfo de Sullegeh Willelmo de Culewrth Jellano de Neuill[e] et Roberto de Haya justiciariis jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Hugonem abbatem Cirencestrensis querentem et Willelmum le Frankeleyn de Frompton impedientem de dimidia hida terre cum pertinenciis in Frompton vnde placitum warancie carte sum monitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Willelmus recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius jpsius abbatis et ecclesie sue de Cirencestrensis vt illam quam jdem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Willelmi habendam et tenendam eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum reddendo jnde per annum i denario ad festum sancti Michaelis et faciendo jnde capitalibus dominis feodi illius omnia alia seruicia que ad predictam terram pertinent pro omni seruicio et exactione Et idem Willelmus et heredes sui warantizabunt predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte totam predictam terram cum pertinenciis per predictum seruicium sicut predictum est contra omnes gentes jnperpetuum Et pro hac recognicione warancia fine et concordia jdem abbas dedit predicto Willelmo vnum speruarium sorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Glouc[estriam] a die sancti Johannis Baptiste in tres septimanas anno regis regie H[enrici] filii regis Johannis xxvdate coram Roberto de Lexint[on]name Radulfo de Sullegehname Willelmo de Culewrthname Jellano de Neuill[e]name et Roberto de Haya justiciariisname jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Hugonem abbatem Cirencestrensisname querentem et Willelmum le Frankeleyn de Fromptonname impedientem de dimidia hida terre cum pertinenciis in Frompton vnde placitum warancie carte sum monitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Willelmusname recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius jpsius abbatisname et ecclesie sue de Cirencestrensisname vt illam quam jdem abbasname et ecclesianame sua predicta habent de dono predicti Willelminame habendam et tenendam eidem abbatiname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte de predicto Willelmoname et heredibus suis in perpetuum reddendo jnde per annum i denarionumeral ad festum sancti Michaelis et faciendo jnde capitalibus dominis feodi illius omnia alia seruicia que ad predictam terram pertinent pro omni seruicio et exactione Et idem Willelmusname et heredes sui warantizabunt predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue predicte totam predictam terram cum pertinenciis per predictum seruicium sicut predictum est contra omnes gentes jnperpetuum Et pro hac recognicione warancia fine et concordia jdem abbasname dedit predicto Willelmoname vnum speruarium sorum
