Charter Document - 00480209
| Charter Number: | 00480209 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1248 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Chelmereford a die sancti Hyllarii in tres septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xxxii coram Henrico de Baton Alano de Wadsand Willelmo de Wilton et Reginaldo de Cobeham justiciariis jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Hugonem abbatem de C[irencestrie] querentem per Willelmum le Daneis positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Simonem de Patheshull deforciantem de xiiii marcas que eidem abbati a retro fuerunt de annuo redditu vnius marce quam ei debet et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Simon recognouit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de C[irencestrie] vnam marcam argenti ad duos terminos medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis Et si predictus Simon uel heredes sui in solucione predictorum denariorum ad aliquem terminum defecerint bene licebit eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte distringere eos per catalla sua in tenemento ipsius Simonis de Auichescote inuenta usque ad plenam solucionem predictorum denariorum secundum quod predictum est jnperpetuum Et preterea jdem Simon dedit predicto abbati xiiii marcas argenti pro areragiis suis predictis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Chelmereford a die sancti Hyllarii in tres septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xxxiidate coram Henrico de Batonname Alano de Wadsandname Willelmo de Wiltonname et Reginaldo de Cobeham justiciariisname jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Hugonem abbatem de C[irencestrie]name querentem per Willelmum le Daneisname positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Simonem de Patheshullname deforciantem de xiiii marcasnumeral que eidem abbatiname a retro fuerunt de annuo redditu vnius marce quam ei debet et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Simonname recognouit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de C[irencestrie] vnam marcam argenti ad duos terminos medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis Et si predictus Simonname uel heredes sui in solucione predictorum denariorum ad aliquem terminum defecerint bene licebit eidem abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue predicte distringere eos per catalla sua in tenemento ipsius Simonis de Auichescotename inuenta usque ad plenam solucionem predictorum denariorum secundum quod predictum est jnperpetuum Et preterea jdem Simonname dedit predicto abbatiname xiiii marcasnumeral argenti pro areragiis suis predictis
