Charter Document - 00480206
| Charter Number: | 00480206 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Rading a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xix coram Waltero abbate de Hida Roberto de Lex Roberto de Bello Campo et Jordano Oliuer justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum Sturmy petentem et Hugonem abbatem de C[irencestrie] tenentem per fratrem Willelmum de Aldeswrth positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de vna uirgata terre cum pertinenciis in Wachenefeud vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Henricus recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de C[irencestrie] habendam et tenendam eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de C[irencestrie] de predicto Henrico et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum reddendo inde annuatim dimidiam libram cymini ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio saluo forinseco seruicio quantum ad predictam terram pertinet Et jdem abbas recepit predictum Henricum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua de C[irencestrie] in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Radinglocation a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xixdate coram Waltero abbate de Hidaname Roberto de Lexname Roberto de Bello Camponame et Jordano Oliuer justiciariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum Sturmyname petentem et Hugonem abbatem de C[irencestrie]name tenentem per fratrem Willelmum de Aldeswrthname positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de vna uirgata terre cum pertinenciis in Wachenefeud vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Henricusname recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatisname et ecclesie sue de C[irencestrie]name habendam et tenendam eidem abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de C[irencestrie]name de predicto Henriconame et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum reddendo inde annuatim dimidiam libramnumeral cymini ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio saluo forinseco seruicio quantum ad predictam terram pertinet Et jdem abbasname recepit predictum Henricumname et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua de C[irencestrie] in perpetuum
