Charter Document - 00480205
| Charter Number: | 00480205 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Rading a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xix coram Waltero abbate de Hida R[oberto] de Lex R[oberto] de Bello Campo et Jordano Oliuer justiciariis jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Henricum de Shotewell et Margeriam la Bigod petentes per Johannem de Shotewell positum loco ipsius Henrici ad lucrandum uel perdendum et per Johannem le Franceis positum loco predicte Margerie ad lucrandum uel perdendum et Hugonem abbatem de C[irencestrie] tenentem per fratrem Willelmum de Aldeswrth positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de ii carucatas terre cum pertinenciis jn Eston vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Henricus et Margeria remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus eorum predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de C[irencestrie] totum ius et clamium quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia jdem abbas dedit predictis Henrico et Margerie lv marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Rading a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xixdate coram Waltero abbate de Hidaname R[oberto] de Lexname R[oberto] de Bello Camponame et Jordano Oliuer justiciariisname jtinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Henricum de Shotewellname et Margeriam la Bigodname petentes per Johannem de Shotewellname positum loco ipsius Henriciname ad lucrandum uel perdendum et per Johannem le Franceisname positum loco predicte Margeriename ad lucrandum uel perdendum et Hugonem abbatem de C[irencestrie]name tenentem per fratrem Willelmum de Aldeswrthname positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de ii carucatasnumeral terre cum pertinenciis jn Eston vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Henricusname et Margerianame remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus eorum predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de C[irencestrie]name totum ius et clamium quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia jdem abbasname dedit predictis Henriconame et Margeriename lv marcasnumeral argenti
