Charter Document - 00480204
| Charter Number: | 00480204 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1232 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Martini in xv dies anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xvi coram Thoma de Muleton Willelmo de Ral Roberto de Lex et Radulpho de Nortwic justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Hugonem abbatem de C[irencestrie] petentem per Willelmum de Burt positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Vincentium Mustel tenentem de i uirgata terre cum pertinenciis in Rowell vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Vincentius recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue C[irencestrie] Et pro hac recognicione fine et concordia jdem abbas concessit predicto Vincentio totam predictam terram cum pertinenciis habendam et tenendam eidem Vincentio de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de C[irencestrie] tota uita ipsius Vincentii reddendo inde per annum iiii solidos et viii denarios ad advincula sancti Petri pro omni seruicio et exactione Et post mortem ipsius Vincentii tota predicta terra cum pertinenciis reuertetur ad predictum abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam C[irencestrie] quiete de heredibus ipsius Vincentii inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die sancti Martini in xv dies anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis xvidate coram Thoma de Muletonname Willelmo de Ralname Roberto de Lexname et Radulpho de Nortwic justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Hugonem abbatem de C[irencestrie]name petentem per Willelmum de Burtname positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Vincentium Mustelname tenentem de i uirgatanumeral terre cum pertinenciis in Rowellproperty vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Vincentiusname recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatisname et ecclesie sue C[irencestrie]name Et pro hac recognicione fine et concordia jdem abbasname concessit predicto Vincentioname totam predictam terram cum pertinenciis habendam et tenendam eidem Vincentioname de predicto abbatename et successoribus suis et ecclesia sua de C[irencestrie]name tota uita ipsius Vincentiiname reddendo inde per annum iiii solidosnumeral et viii denariosnumeral ad advincula sancti Petri pro omni seruicio et exactione Et post mortem ipsius Vincentiiname tota predicta terra cum pertinenciis reuertetur ad predictum abbatemname et successores suos et ad ecclesiam suam C[irencestrie]name quiete de heredibus ipsius Vincentiiname inperpetuum
