Charter Document - 00480202
| Charter Number: | 00480202 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis Sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis xvii coram W[illelmo] de Ral R[oberto] de Lex Willelmo de Ebor Radulpho de Norwic Willelmo de Insula Ada filio Willelmi et Willelmo de Sancto Edmundo justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem abbatem de C[irencestrie] petentem et Petrum Dispensatorem tenentem de vna uirgata terre cum pertinenciis in Riston vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Petrus recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de C[irencestrie] Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predicto Petro totam predictam terram cum pertinenciis habendam et tenendam ipsi Petro de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de C[irencestrie] tota uita ipsius P[etri] reddendo inde per annum xviii denarios ad duos terminos anni medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio et exactione Et post mortem ipsius Petri tota predicta terra cum pertinenciis reuertetur ad predictum abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam de C[irencestrie] quiete de heredibus ipsius P[etri] inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis Sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis xviidate coram W[illelmo] de Ralname R[oberto] de Lexname Willelmo de Eborname Radulpho de Norwicname Willelmo de Insulaname Ada filio Willelminame et Willelmo de Sancto Edmundo justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem abbatem de C[irencestrie]name petentem et Petrum Dispensatoremname tenentem de vna uirgata terre cum pertinenciis in Riston vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus Petrusname recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatisname et ecclesie sue de C[irencestrie]name Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbasname concessit predicto Petroname totam predictam terram cum pertinenciis habendam et tenendam ipsi Petroname de predicto abbatename et successoribus suis et ecclesia sua de C[irencestrie]name tota uita ipsius P[etri]name reddendo inde per annum xviii denariosnumeral ad duos terminos anni medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio et exactione Et post mortem ipsius Petriname tota predicta terra cum pertinenciis reuertetur ad predictum abbatemname et successores suos et ad ecclesiam suam de C[irencestrie] quiete de heredibus ipsius P[etri]name inperpetuum
