Charter Document - 00480196
| Charter Number: | 00480196 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quinque septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis ix coram Martino de Pateshull Thoma de Muleton Thoma de Heidon Roberto de Lexinton Gaufrido le Sauage justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Aliciam que fuit vxor Thome le Despenser petentem per Petrum filium suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Walterum abbatem C[irencestrie] tenentem per fratrem Hugonem de Baunton canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de tercia parte duarum virgatarum terre cum pertinenciis in Rowell quam terciam partem eadem Alicia clamat uersus eundem abbatem ut racionabilem dotem suam que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Thome quondam uiri sui in eadem uilla et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus abbas recognouit et concessit eidem Alicie vnam virgata terre cum pertinenciis de eadem terra scilicet dimidiam uirgatam terre quam Robertus Hathewis quondam tenuit et dimidiam virgata terre quam Philippus Bonde quondam tenuit cum mesuagio quod predictus Thomas tenuit habendam et tenendam eidem Alicie tota uita sua nomine dotis reddendo inde per annum eidem abbati et successoribus suis quinque solidos ad iiii terminos ad festum sancti Michaelis xv denarios et ad Natale Domini xv denarios et ad Annunciacionem beate Marie xv denarios et ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste xv denarios Et post decessum eiusdem Alicie predicta virgata terre cum predicto mesagio et pertinenciis remaneat predicto Petro filio et heredi predicti Thome et waranto ipsius Alicie de dote sua et heredibus suis tenenda de eodem abbate et successoribus suis per predictum seruicium v solidos inperpetuum Et pro hac recognicione concessione fine et concordia eadem Alicia et predictus Petrus remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus eiusdem Petri eidem abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in residuo tocius predicte terre cum pertinenciis inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quinque septimanas anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis ixdate coram Martino de Pateshullname Thoma de Muletonname Thoma de Heidonname Roberto de Lexintonname Gaufrido le Sauage justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Aliciamname que fuit vxor Thome le Despensername petentem per Petrum filiumname suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Walterum abbatem C[irencestrie]name tenentem per fratrem Hugonem de Baunton canonicumname suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de tercia parte duarum virgatarum terre cum pertinenciis in Rowell quam terciam partem eadem Alicianame clamat uersus eundem abbatemname ut racionabilem dotem suam que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Thome quondam uiriname sui in eadem uilla et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia sciant quod predictus abbasname recognouit et concessit eidem Aliciename vnam virgata terre cum pertinenciis de eadem terra scilicet dimidiam uirgatam terre quam Robertus Hathewisname quondam tenuit et dimidiam virgata terre quam Philippus Bondename quondam tenuit cum mesuagio quod predictus Thomasname tenuit habendam et tenendam eidem Aliciename tota uita sua nomine dotis reddendo inde per annum eidem abbatiname et successoribus suis quinque solidos ad iiii terminosnumeral ad festum sancti Michaelis xv denariosnumeral et ad Natale Domini xv denariosnumeral et ad Annunciacionem beate Marie xv denariosnumeral et ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste xv denariosnumeral Et post decessum eiusdem Aliciename predicta virgata terre cum predicto mesagio et pertinenciis remaneat predicto Petroname filio et heredi predicti Thomename et waranto ipsius Aliciename de dote sua et heredibus suis tenenda de eodem abbate et successoribus suis per predictum seruicium v solidosnumeral inperpetuum Et pro hac recognicione concessione fine et concordia eadem Alicianame et predictus Petrusname remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus eiusdem Petriname eidem abbatiname et successoribus suis totum ius et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in residuo tocius predicte terre cum pertinenciis inperpetuum
