Charter Document - 00480195

Charter Document - 00480195


Charter Number: 00480195
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1223
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Purificacionis beate Marie in xv dies anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis vii coram Martino de Pateshull Radulpho Hareng S[tephano] de Segraue Thoma de Haidon R[oberto] de Lexinton Gaulfrido le Sauuage justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem de Cirencestrie petentem et Edwardum filium Willelmi Terri tenentem quem Thomas Brito uocauit ad warantum de vna uirgata terre cum pertinenciis in Wanetinga et de vno mesuagio et vi acris terre cum pertinenciis in Ergdinton ut de illis terris et illo mesuagio que idem Thomas tenuit ad terminum xii annorum ut dicitur quas terras et quod mesuagium jdem abbas clamauit uersus ipsum Thomam et que idem Edwardus ipsi Thome warantizauit et vnde placitum fuit inter eos in prefata curia sc quod predictus Edwardus recognouit totam predictam terram et predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Cirencestrie et illa remisit et quieta clamauit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia jdem abbas ad peticionem eiusdem Edwardi concessit ipsi Thome totam predictam terram et mesuagium cum pertinenciis habendum et tenendum eidem Thome tota uita sua de predicto abbate et successoribus et ecclesia sua de Cirencestrie reddendo inde per annum iiii marcas ad iiii terminos anni scilicet ad Hockedai i marcum ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste i marcum ad festum sancti Michaelis i marcum ad Natale i marcum pro omni seruicio Et post decessum ipsius Thome tota predicta terra et predictum mesuagium cum pertinenciis reuertentur ad ipsum abbatem et successores suos et ad ecclesiam predictam quieta de heredibus ipsius Thome inperpetuum Et preterea idem abbas dedit ipsi Edwardo ii marcas argenti et dimidiam Et remisit et quietas clamauit ipsi Edwardo et heredibus suis v marcas quas ipse debuit ipsi abbati de arreragiis firme sue de eadem terra et preterea totum staurum quod antecessores ipsius Edwardi receperunt de ecclesia predicta Cirencestrie cum predicta terra

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die Purificacionis beate Marie in xv dies anno regni regis H[enrici] filii regis Johannis viidate coram Martino de Pateshullname Radulpho Harengname S[tephano] de Segrauename Thoma de Haidonname R[oberto] de Lexintonname Gaulfrido le Sauuage justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem de Cirencestriename petentem et Edwardum filium Willelmi Terriname tenentem quem Thomas Britoname uocauit ad warantum de vna uirgata terre cum pertinenciis in Wanetinga et de vno mesuagio et vi acrisnumeral terre cum pertinenciis in Ergdinton ut de illis terris et illo mesuagio que idem Thomasname tenuit ad terminum xii annorumnumeral ut dicitur quas terras et quod mesuagium jdem abbasname clamauit uersus ipsum Thomamname et que idem Edwardusname ipsi Thomename warantizauit et vnde placitum fuit inter eos in prefata curia sc quod predictus Edwardusname recognouit totam predictam terram et predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatisname et ecclesie sue de Cirencestriename et illa remisit et quieta clamauit de se et heredibus suis ipsi abbatiname et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia jdem abbasname ad peticionem eiusdem Edwardiname concessit ipsi Thomename totam predictam terram et mesuagium cum pertinenciis habendum et tenendum eidem Thomename tota uita sua de predicto abbatename et successoribus et ecclesia sua de Cirencestriename reddendo inde per annum iiii marcasnumeral ad iiii terminosnumeral anni scilicet ad Hockedai i marcumnumeral ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste i marcumnumeral ad festum sancti Michaelis i marcumnumeral ad Natale i marcumnumeral pro omni seruicio Et post decessum ipsius Thomename tota predicta terra et predictum mesuagium cum pertinenciis reuertentur ad ipsum abbatemname et successores suos et ad ecclesiamname predictam quieta de heredibus ipsius Thomename inperpetuum Et preterea idem abbasname dedit ipsi Edwardoname ii marcasnumeral argenti et dimidiam Et remisit et quietas clamauit ipsi Edwardoname et heredibus suis v marcasnumeral quas ipse debuit ipsi abbatiname de arreragiis firme sue de eadem terra et preterea totum staurum quod antecessores ipsius Edwardiname receperunt de ecclesia predicta Cirencestriename cum predicta terra