Charter Document - 00480194
| Charter Number: | 00480194 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1219 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhampt die Jouis proxima post Inuencionem sancti Crucis anno r[egni] r[egis] H[enrici] filii regis Johannis tercio coram H[ugone] abbate de Rameseia W[illelmo] de Cantilupo S[tephano] de Segraue W[altero] de Pateshull Thoma de Heidon Mauricio de Arundel justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus jnter Adam de Kokefeld petentem et abbatem C[irencestrie] deforciantem de aduocacione ecclesie de Parua Acle vnde assisa vltime presentacionis sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas recognouit aduocacionem predicte ecclesie esse ius ipsius Ade et remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis abbatibus ecclesie beate Marie C[irencestrie] ipsi Ade et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta aduocacione predicte ecclesie in perpetuum Et pro hac recognicione quieta clamacione fine et concordia predictus Adam dedit et concessit pro se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis abbatibus ecclesie beate Marie C[irencestrie] in puram et perpetuam elemosinam dimidiam marcam annui redditus percipiendam eidem abbati et successoribus suis do molendino ipsius Ade in Parua Acle per manum cuiuscumque qui molendinum illud per ipsum Adam uel heredes suos tenuerit ad firmam siue in feodum siue seruiens ipsius Ade fuerit scilicet ad festum sancti Michaelis xl denarios et ad Pascha xl denarios Et sciendum est quod quicumque molendinum illud per ipsum Adam et heredes suos tenuerit siue ad firmam siue in feodum siue seruiens ipsius Ade fuerit quod faciet fidelitatem dicto abbati et successoribus suis do predicta dimidia marca Et si forte ita contigerit quod predictum molendinum corruerit uel aliquo alio modo deterioretur ita quod ad solucionem predicte dimidie marce sufficere nequiuerit jdem Adam concessit pro se et heredibus suis dicto abbati et successoribus suis abbatibus ecclesie beate Marie C[irenc] dimidiam marcam de predicta Parua Acle recipiendam eidem abbati et successoribus suis abbatibus de predicto Adam uel heredibus suis uel balliuis eorum qui pro tempore fuerit per annum ad predictos terminos
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhampt die Jouis proxima post Inuencionem sancti Crucis anno r[egni] r[egis] H[enrici] filii regis Johannisname tercio coram H[ugone] abbate de Rameseianame W[illelmo] de Cantiluponame S[tephano] de Segrauename W[altero] de Pateshullname Thoma de Heidonname Mauricio de Arundel justiciariisname itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus jnter Adam de Kokefeldname petentem et abbatem C[irencestrie]name deforciantem de aduocacione ecclesie de Parua Acle vnde assisa vltime presentacionis sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbasname recognouit aduocacionem predicte ecclesie esse ius ipsius Adename et remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis abbatibus ecclesie beate Marie C[irencestrie] ipsi Adename et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta aduocacione predicte ecclesie in perpetuum Et pro hac recognicione quieta clamacione fine et concordia predictus Adamname dedit et concessit pro se et heredibus suis ipsi abbatiname et successoribus suis abbatibus ecclesie beate Marie C[irencestrie] in puram et perpetuam elemosinam dimidiam marcam annui redditus percipiendam eidem abbatiname et successoribus suis do molendino ipsius Adename in Parua Acle per manum cuiuscumque qui molendinum illud per ipsum Adamname uel heredes suos tenuerit ad firmam siue in feodum siue seruiens ipsius Adename fuerit scilicet ad festum sancti Michaelis xl denariosnumeral et ad Pascha xl denariosnumeral Et sciendum est quod quicumque molendinum illud per ipsum Adamname et heredes suos tenuerit siue ad firmam siue in feodum siue seruiens ipsius Adename fuerit quod faciet fidelitatem dicto abbatiname et successoribus suis do predicta dimidia marca Et si forte ita contigerit quod predictum molendinum corruerit uel aliquo alio modo deterioretur ita quod ad solucionem predicte dimidie marce sufficere nequiuerit jdem Adamname concessit pro se et heredibus suis dicto abbatiname et successoribus suis abbatibus ecclesie beate Marie C[irenc] dimidiam marcam de predicta Parua Acle recipiendam eidem abbatiname et successoribus suis abbatibus de predicto Adamname uel heredibus suis uel balliuisname eorum qui pro tempore fuerit per annum ad predictos terminos
